Sciebat Christus, baptisma Iohannis unde esset. et cur quasi nesciens interrogabat? sciebat non responsuros sibi Pharisaeos. et cur frustra interrogabat? an. ut ex ore ipsorum iudicaret illos uel ex corde? refer ergo et haec ad excusati. onem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam, quid secuturum esset, si quid Pharisaei ad interrogationem renuntiassent. puta illos renuntiasse humanum Iohannis baptisma: statim lapidibus elisi- fuissent. existeret aliqui Marcion aduersus Marcionem, qui diceret: o deum optimum, o deum diuersum a creatoris exemplis! sciens praeceps ituros homines ipse illos in praerupium imposuit. sic enim et de creatore in arboris lege tractatur. \'sed de caelis fuit baptisma Iohannis). et quare, inquit Christus, non credidistis ei? ergo qui credi uoluerat Iohanni, increpaturus quod non credidissent, eius erat, cuius sacramentum Iohannes administrabat. certe nolentibus renuntiare, quid saperent. cum et ipse uicem opponit: et ego non dico uobis, in qua uirtute haec facio, malum malo reddidit. Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. quae erunt dei, quae similia sint denario Caesaris? imago scilicet et similitudo eius. hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet reddi. non alieno; nisi quod necesse est, *** qui suum denarium non habet. Iusta et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis. ceterum [*]( 1] cf. Luc. 19, 21-22. 4] cf. Luc. 20, I-S. 10] cf. Luc. 20, 6. 15] cf. Luc. 20, 5. 16] Luc. 20, 5. 19] Luc. 20, 8. 21] cf. Luc. 20, 20-26. Luc. 20, 25. ) [*](1 haec M, hic Ruulgo 3 edocetsciZ. parabola (Eng) 6 an supple mente: interrogabat 8 ad comparationemChristi (scil.tuicum creatore) 11 aliqui MF, aliquisR 120 deum optimum om. M 14 praeruptum R3 20 <pro>malo reddit Rig 21 sunt fort. delendum 22 dei? quae uulgo sint MF, sunt R uulgo 27 lacunam signaui: mutuetur ab alio intercidisse puto qui R, quid MF )
550
aliud consulenti aliud respondere dementis est, quo magis absit a Christo quod ne homini quidem conuenit Saducaei, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant domino ex lege materiam mulieris, quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius uiri deputanda esset in resurrectione. haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis; ad hoc respondisse Christum necesse est. neminem timuit, ut quaestiones aut declinasse uideatur aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse. respondit igitur huius quidem aeui filios nubere, — uides quam pertinenter ad causam, quia de aeuo uenturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi, ubi sit et mori — quos uero dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione a mortuis neque nubere neque nubi, quia nec morituri iam sint, cum similes angelorum sint dei, resurrectionis filii facti. cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsionis propositum absoluitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absoluitur: habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione, habes et, ipsius resurrectionis confirmationem et totum quod Saducaei sciscitabantur, non de alio deo interrogantes nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. quodsi ad ea facis respondisse Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Saducaeorum scilicet
[*]( 2] cf Luc. 20, 27-83. 5] cf. Dent. 25, 5-10. 11] cf. Luc. 22,34., 14—17] cf. Luc. 20, 35—36. 16] cf. Matth. 22, 30. Luc. 20, 36. ) [*]( I 2 saducaei MF, Sadducaei 22 uulgo 3 reaurrectionis (i ex e a m. I) M 11 parenthesin indicaui 16 sint (altero loco) MF, fiant Ruulgo sint <et filii) dei fort. (cf. Luc. 20, 36) resurrectionis MR, (et) resurrectionis Gel uulgo 17 fili M sensus JR3, census MRl 19 sensu R3, censu MRl responsio Oehlerus 20 ad aliud 221 23 saducaei MF, Sadducaei R3 uulgo 25 respondisse MF, respondere Ruulgo ) 551
sapientia captum. ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo aduersus argumentationes cohaerentes. nacti enim scripturae textum: quos autem dign atus est deus illius aeui ita in legendo decurrunt, (ut 'illius aeui\') 'deo') adiungant, quo alium deum faciant illius aeui, cum sic legi oportet: quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post 'deum') ad sequentia pertineat 'illius aeui\', id est: quos dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione. non enim de deo, sed de statu illius aeui consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in illo aeuo. sic et de ipsis nuptiis responsum subuertunt, ut \'filii huius aeui nubunt et nubuntur) de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aeui, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, iam et hic non nubere, quia non sint filii huius aeui. ***, quando de nuptiis illius aeui consultus, non de huius, eas negauerit, de quibus consulebatur. itaque qui ipsam uim et uocis et pronuntiationis et distinctionis exceperant nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis pertinebat, atque adeo scribae: magister, inquiunt. bene dixisti. confirmauerat enim [per] resurrectionem, formam eius edendo aduersus Saducaeorum opinionem. denique testimonium eorum, qui ita eum respondisse praesumpserant, non recusauit. Si autem scribae Christum filium Dauid existimabant, ipse autem Dauid dominum eum appellat, quid hoc ad Christum non Dauid? errorem scribarum obtundebat? (non.) sed honorem
[*]( 3] Luc. 20, 35. 11] Luc. 20, 34. 19] Luc. 20, 39. 23] cf. Luc. 20, 41-44. 24] cf. PB. 109, 1. ) [*]( 4 uerba ita—decurrunt, quae in MR paulo supra post textum leguntur, hue transtuli decurrunt scripsi: decucurrerunt MR (ut illius aeui) deo scripsi: (mius aeui) deo R3 uulgo, deo MRl adiungant M, adiungat-R1, adiunguntBS uulgo 5 faciantMRa, faciunt Rl oportet MRl, oporteat R3 tlttlgo 12 nubuntur Rs, nubentur MR1 15 lacunam signaui: atquin non potest uideri respondisse dominus de nuptiis huius aeui uel similia intercidisse puto, Eng non statuens lacunam sic uult restitui: quando ... eas negauerat, de quibus (non) consulebatur? 16 negauerit scripsi: negaueratMR 20 per secl. R3 25 ad Christum non Dauid? scnpsi ad Cbri. stora?nonDauid uulgo obtandebat?<non>sed scripsi: obtundebat, sed MR ) 552
Christo Dauid procurabat, quem Christum dominum magis quam filium Dauid confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris. at ei nostra parte quam conueniens interpretatio! nam qui olim a caeco illo (filius Dauid\' fuerat inuocatus, quod tunc reticuit non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum Dauid praedicarat, dominum quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, qua filium Dauid crediderat [in] illum, pulsata uero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant. quodcumque ad gloriam spectaret Christi creatoris sic non alius tueretur, quam Christus creatoris..