Consequitur et Zacchei domus salutem. quo merito? numquid uel ille crediderat Christum a (deo) Marcionis uenisse? atquin adhuc in auribus erat omnium uox illa caeci: miserere mei, Iesu, fili Dauid, et: omnis populus laudes referebant deo, non Marcionis, sed Dauid. enimuero Zaccheus, etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio Iudaico adflatus, — plus est autem, (si) et ignorans [*]( 4] cf. n Reg. 5, 6-8. 18] cf. Luc. 19, 1-10. 20] Luc. 18, 38. 21] Lnc. 18, 48. ) [*]( 4 ipsam (in) antitheain (scil. aduersarii Tertulliani cf. I. 11) Eng: in om. MR 5 quia addidi dauid M, Dauidem R, dauid eat F recaperatione B, recuperatione est M 9 ut Oehlerus, et MB, deleri uult Eng 10 caedi, id scripsi: caedi. et MR, caedi? et Eng, non probans quod supra suppleui quia et quidem MR, equidem Oeklerus 11 dat addidi 12 quia scripsi: qui MR, et qui Gel reliqui caeci; nunc uulgo 13 condicionis fort., indecoris R3, defendit carnia Eng, alludi hic putans ad II Reg. 5, 1, quod mihi quidem probabile non uidetur (cf. 1. 16-17) Dauid. idcirco uulgo 17 offenderat lJfF, offenderit R uulgo 18 zachaei MR 19 a <deo) Marcionis scripsi: a Marcione MR 21 mei om. M referebat Pam 22 Zachaeua R uulgo 24 parenthesin indicaui <si) et R3 (in notis): et MRl ) [*]( 85* )
548
Esaiam — praecepta eius impleuerat: confringito, inquit, panem tuum esurienti et non habentes tectum in domum tuam inducito — hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum — et nudum si uideris, contegito; hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens, dissoluens uiolentiorum contractuum obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum et omnem conscriptionem iniquam dissipans dicendo: et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. itaque dominus: hodie, inquit, salus huic domui. testimonium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. cum uero dicit: uenit enim filius hominis saluum facere quod periit, iam non contendo eum uenisse, ut saluum faceret quod perierat cuius fuerat et cui perierat quod saluum uenerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. de homine agi nulla dubitatio est. hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est, ex qua substantiae specie perisse uideatur. si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. quod perierat saluum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem, si ex anima perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salua est. si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo saluus fiat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem. iam et Christus creatoris confirmatur, qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Seruorum quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum (tuum) etiam ex parte seueritatis, non tantum onerantem uerum et auferentem
[*]( 1-4] Es. 58, 7. 3] cf. Luc. 19, 6. 5] cf. Lac. 19, 8. 6] cf. Es. 58, 9. 7] cf. Ea. 58, 10. 8] Luc. 19, 8. 10] Luc. 19, 9. 12] Luc, 19, 10. 25] cf. Luc. 19,11—27. 28] cf. Luc. 19, 22-23. cf. Luc. 19.26. ) [*]( 5 promebat ausp. Eng 6 contractuum Pam: contractum MJR 7 obnexus MNPam: obnoxiia Rl, obnoxios R3 13 perit M 18 perisse MF, periisse R uulgo 21 periit (i 8. u. am. T) M salua (aerOi m. U) M 26 peccuniae M tuum addidi (çf. 549, 1) 28 onerantem (= criminantem) scripsi: honorantem MR ) 549
quod quis uideatur habuisse. aut si et haec creatorem finxerit, (austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non seuerit,' hic quoque me ille instruit, cuius pecuniam ut fenerem edocet.