Olim constitit de nominum proprietate, ei illam *, qui prior et Christum suum in homines adnuntiarit et legum transnominarit. constabit itaque et de impudentia eius, qui multos dicat uenturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet. amplius et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine uenit alieno: si non, ipsius erat a mendacio nominis praeuenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat ueritatem eius. uenient denique illi dicentes: ego sum Christus: recipies eos, qui consimilem recepisti; nec hic enim in nomine suo uenit. quid nunc? quando et ipse ueniet nominum dominus, Christus et Iesus creatoris, reicies illum P et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in suo nomine [*]( 4] cf. Luc. 18, 88. 16] cf. Luc. 21, 8. 18] cf. ib. 22] Luc. 21, 8. ) [*]( 1 Christum dominum scripsi: dominum Christum MR1, Christum del. B1 4 qui olim a R, quia olim M 8 fide Jfs, fidem MRl 9 in secl. JS3 eruditione Bcribarum gusp. Eng 11 sic R, sit M 13 competere suppl. Ura: (esse) ei illam Eng, deberi illam Otklerus 14 adnnntiarit-transuominarit scrtpsi: adnnntiaret-transnominaret MR 19 ut qui MR3G, utique etR\' alieno: ai non, (= ei 81 ,...f, Graecorum; supple mente:coDstabitid est constare uis- de impudentia illins) ipsius erat scripsi: alieno, si non ipsius erat uulgo 23 nec scripsi: etMR nomine om.bl 24 quando Eng: quod MR Christus et om. Rl 26 suo nomine MR, nomine suo Gel reliqui )
553
uenientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat: bella, opinor., et regnum super regnum et gentem super gentem et pestem et fames terraeque motus et formidines et prodigia de caelo, quae omnia seuero et atroci deo congruunt. haec cum adicit etiam oportere fieri, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? cuius dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones euenturas, in martyrium utique et in salutem. accipe praedicatum in Zacharia: dominus, inquit, omnipotens proteget eos et consument illos, et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum uelut uinum et replebunt pateras quasi altaris, et saluos eos faciet dominus illo die uelut oues, populum suum, quia lapides sancti uolutant. et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem; nemo, tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur aut unius altaris cruentationi adaequat; nemo oues appellat eos, qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam uindicantes trucidantur. denique: quia lapides, inquit, sancti uolutant, non \'quia milites pugnant\'. lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, exstructi secundum Paulum super fundamenta apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui
[*]( 2] cf. LQC. 21, 9-11. 5] cf. Luc. 21, 9. 9] cf. Luc. 21, 12. 11] Zach. 9, 15-16. 26] Zach. 9, 16. 27] cf. Eph. 2, 20. ) [*]( 1 alienum Gel 2 imponat R, imponant MF 10 euenturas M, uentnras Rwuigo 11 accipe R, accipere MF in • zacharia M 16 quia Pam: qui MR 26 quia Pam: qui MR 28 fundamentum Oehlerus \' ) 554
uolutant. et hic igitur ipse cogitari uetat, quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaae quod non cogitauerat, immo contra quam cogitauerat suggessit et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. et sapientiam ipsam, cui nemo resistet, per Esaiam demonstrauit: hic dicet: ego dei sum, et (hic) clamabit: in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israhelis. quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exerta in martyris nomine, \'cum deo inualescentis\', quod est interpretatio Israhelis? nec mirum, si is cohibuit praecogitationem, qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestiue sumministrationem: dominus mihi dat linguam disciplinae, ** quando debeam proferre sermonem, nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. a proximis quoque persecutiones et nominis, ex odio utique, blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. sed per tolerantiam, inquit, saluos facietis uosmetipsos, de qua scilicet psalmus: tolerantia iustorum non periet in finem, quia et alibi: honorabilis mors iustorum, ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: corona autem erit eis, qui tolerauerint. sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis uexatos, memento prophetas quoque, eadem a Iudaeis passos, tamen non alterius dei
[*]( 1] cf. Lnc. 21,14. 2] cf. Num. cap. 22-24. 4] cf. Exod. 4, 10-12. cf. Luc. 21, 15. 5] Es. 44, 5. 9] cf. Gen. 82, 28. 11] EB. 50, 4. 14] cf. Luc. 21, 16-17. 16] Luc. 21, 19. 17] Ps. 9, 19. 18] Ps. 115, 6. 19] Zach. 6, 14. ) [*]( 1 nolutant Eng: uolntabant MR et hic igitur scil. quia in antecedentibus de patientia a seruis domini praestanda erat sermo cogitari uetat M, uetat cogitari R 2 balaae M, Balae R, Balaam Pam 5 resistet M, resiateret R dicet J23, dicent MRl 6 hic addidi 7 inscribet susp. Eftg (sed martyr \'inualescena cum domino\' [= Israel] inscri- bitur nomine \'Israbelis\') 8 incontradocibilius M in martyris nomine: memento nomen p.dptopoc sapere confeasorem (Etag) 10 a patre ipse M 12 lacunam signaui: ut sciam intercidit (cf. 563, 21) uel ad cognoecendum (cf. 268, 15) 15 rursus R3, usus MRX 16 tollerantiam M 17 tolerantia MF, tolerantia, inquit Ruulgo peribit Rig ) 555
apostolos fuisse quam creatoris. sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset uallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat: solis et lunae siderumque prodigia et in terra angustias nationum obstupescentium uelut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. quod et ipsae uires caelorum concuti habeant, accipe Iohelem: et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et fumi uaporem: sol conuertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adueniat dies magnus et inlustris domini. habes et Abacuc: fluminibus disrumpetur terra, uidebunt te et parturient populi: dispergens aquas gressu dedit abyssus sonum suum, sublimitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur, scutum tuum: in comminatione tua diminues terram et in indignatione tua depones nationes. conueniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis, elementorum et nationum. post haec quid dominus? et tunc uidebunt filium hominis uenientem de caelis cum plurima uirtute. cum autem haec fient, erigetis uos et leuabitis capita, quoniam adpropinquabit redemptio uestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. sic et uos, cum uideritis omnia haec fieri, scitote adpropinquasse regnum dei. hic erit dies magnus domini
[*]( 1] cf. Luc. 21, 20. 3—5] cf. Luc. 21, 25--26. 7] Ioel 2, SO-81. 10] Hab. 3, 9-12. 19] Luc. 21, 27-28. 23] cf. Luc. 21, 29—30. 24] Luc. 21, 81. 25] cf. Ioel 2, 31. ) [*]( 2 excidii cum J23, excidium MB* coepisset B3, coepisse MRX (circum)uallari (= xoxXoojievnfjv) fort. 3 ultimi 223, ultimus MBl 4 in JI terra Gel: inter MB 5 prae Leopoldua 7 progia (di s. u. a m. I) M 11 dispergens (sxoptuCwv) MIli, dispergent B9, disperges Pam 14 corruscationes M 15 fulgur MB1, fulgor Bz 22 adpropinquabit MB, appropinquauit N Pam 23 subiecta erit B, eubiectarit MF 24 sic B, si MF ) 556
et inlustris uenientis de caelis filii hominis secundum Danihelem: ecce cum caeli nubibus tamquam filius hominis adueniens et cetera, et data est illi regia potestas — quam in parabola postulaturus exierat relicta pecunia serais, quae feneraretur, — et uniuersae nationes, — quas promiserat ei in psalmo pater: postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam — et gloria omnis seruiens illi et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli. de eodem aduentu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: existi in salutem populi tui ad saluos faciendos christos tuos, erecturos scilicet se et capita leuaturos in tempore regni redemptos. igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conueniant sicut et illa, quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem. saeuitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones uero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. aut si suas prophetauit, non distantes a promissionibus Christi (tui). par erit in liber(ali)tate optimo deo, nec plus uidebitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. ipsum decursum scripturae euangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita inuenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones nec possis separare
[*]( 2] Dan. 7, 13. 3-9J Dan. 7, 14. 4] cf. Luc. 19, 11—26. 6]Ps. 2. 8. 9] cf. Luc. 20, 35-36. 11] Hab. 3, 13. 12] cf. Luc. 21, 28. 23] cf. Luc. 21, 7. 25] cf. Lnc. 21, 29. ) [*]( 1 Danielem R, daniel M 4 peccunia M 5 quae M, qua Buulgo 11 fractus Gel Abacum Rl salutem R3, salute MRl 12 erecturos Rs, erecturus MRX 13 leuaturos R3, leuaturus MRl redemptos R3, redemptus MRl 19 nedum Pam: necdum MR 22 tui addidi , Jiber<ali)tate scripsi: libertate MR 26 compingat scil. decursus scripturae euangelicae ) 557
ab illo alteram partem. unius enim filii hominis aduentu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et uota sanctorum, quia ita positus est in medio, ut communis (sit) exitibus ambobus, alterum conclusurus aduentu suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est uota sanctorum, ut, siue mei Christi concesseris aduentum filii hominis, quo mala imminentia ei reputes, quae aduentum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab aduentu eius oriuntur, *** cogaris mala quoque ei deputare. quae aduentum eius antecedunt. tam enim mala cohaerent aduentui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. quaere igitur, quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis, in quam utraque dispositio referatur, aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. in summa ipsius parabolae considera exemplum: adspicite ficum et arbores omnes; cum fructum protulerint. intellegunt homines aestatem adpropinquasse; sic et uos, cum uideritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. si enim fructificationes arbuscularum signum aestiuo tempori praestant antecedendo illud, proinde et conflictationes orbis signum praenotant regni praecedendo illud. omne autem t signum eius est res, cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum, cuius est res. ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur, quae signa sunt regni. praemiserat oportere haec fieri tam atrocia tam dira deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicata:
[*]( 16] Luc. 21, 29—31. 27] cf. Luc. 21, 9. ) [*]( 4 quia M, qui R tmtlgo 5 sit addidi 8 reputes MBI, deputes R* uulga 10 (вiue tui malueris, quo bona ei adscribus, quae ab aduentu eius oriuntur> sttppl. Rig 14 in quem Rig 16 adapicite scripsi: adapice MR 20 fructificationes R, frnticationem M . 21 proinde et M, proinde S . 23 omnis autem [signum] eius est res fort., omne autem signum eius est, (cuius et) res Urs ) 558
adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicauerant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. quaenam ista? si quae a creatore sunt (praedicata), merito sustinebunt elementa domini \' sui ordinem expungi: si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. hoc si patietur creator, zelotes deus non est. transeat age nunc caelum et terra, — sic enim dominus eorum destinauit — dum uerbum eius maneat in aeuum, — sic enim et Esaias pronuntiauit — admoneantur et discipuli, ne quando grauentur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis et insistat eis repentinus dies ille uelut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi — Moysei erit admonitio —: adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: in templo meo me inuenerunt et illic disputatum est ad eos, ad noctem uero in elaeonem secedebat; sic enim Zacharias demonstrarat: et stabunt pedes eius in monte elaeon. erant horae quoque auditorio competentes; diluculo conueniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset: dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit: adposuit mihi mane aurem ad audiendum. si hoc est prophetias dissoluere, quid erit adimplere?
[*]( 2] cf. Luc. 21, 32—33. 7-9] cf. Luc. 21, 33; Matth. 24, 35; Marc. 13, 31. 8] cf. Es. 51, 6. 9] cf. Ea. 40, 8. 10] Luc. 21, 84-35. 13] cf. Dent. 8, 11-14. 15] cf. Luc. 21, 37—38. 18] Os. 12, 4. 19] tf. Luc. 21, 37. 20] Zach. 14, 4. 21] cf. Luc. 21, 38. 22] Es. 50, 4. ) [*]( 1 cum quae R, cumque MF 4 sunt (praedicata) scripsi: sunt MF, fiunt R, uocem sunt deleri uult Eng, ex antecedentibus supplens peragantur 7 caelum et terra M, terra et caelum R uulgo 8 parenthesin indicaui et hic et infra 9 pronuntianit MRI, praennntiauit R3 «ulgo 13 mundi. Moysi uulgo parenthesin indicaui moysei MF, Moysi R uulgo 14 liberabit R3, liberauit MB1 20 monte R, montem M 21 elaeon (= twv eXaid»v) Eng: elaeone MR 22 quia ed. Migniana: qui MR ) 559