Quibus duobus dominis neget posse seruiri, quia alterum offendi sit necesse alterum defendi, ipse declarat, deum proponens et mamonam. proinde mamonam quem intellegi uelit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. admonens enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere [*](10] cf. Lnc. 15, 4-7; 8-11. 21] cf. Ez. 33, 11. 22] cf. Lue. 16, 13. 25] cf. Luc. 16, 9. ) [*]( 2 contempturos J23, contempturus MRt 3 ex i gentibus M adhuc scripsi: ad hoc MJR 4 ut-et si seclusi (uerba et si, quae ego olim retinueram, iwre deleuit Eng): interpolata haec esse quae tequuntur docent; orta autem est haec interpolatio ex comiptela ad hoc pro adhuc 9 figurari (sylL fi in ras. a m. 1) M 10 drachmam ecripsi: draomam M, dragmam R ttulgo 11 quis uero Gel: qui nero MB 14 requisiuit (tpU. re 8. tf. a m. 1) M 16 drachma M, dragma R 22 quia 1is, qui MSl 24 mamonam M (sic fere ubique), mammonam 1iuulgo proinde M, deinde Buulgo 25 nelit (t ex s) M ) [*]( XXXXVII. rare. ill. ) [*]( 34 )
530
amicitiarum secundum serui illius exemplum, qui ab actu summotus dominicos debitores diminutis cautionibus releuat in subsidium sibi: et ego, inquit, dico uobis, facite uobis amicos de mamona iniustitiae, de nummo scilicet, de \' quo et seruus ille. iniustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. cui famulatam uidens Pharisaeorum cupiditatem ammentauit hanc sententiam: non potestis deo seruire et mamonae. inridebant denique Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mamonam de nummo dictum, ne quia existimet in mamona creatorem intellegendum et Christum a creatoris illos seruitute reuocasse.. quid nunc? potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. duos enim dominos nominauit, deum et mamonam, crea. torem et nummum: denique non potestis deo seruire, utique ei, cui uidebantur seruire, et mamonam, cui magis destinabantur. quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset — et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mamonas magisque homini obseruandus, qua magis dominus —; quale est enim, ut qui mamonam dominum dixerat et cum domino iunxerat uero, ipsum dominum taceret, id est deum creatorem? aut numquid tacendo eo concessit seruiendum ei esse, si solummodo sibi et mamonae negauit posse seruiri? ita cum unum deum ponit, nominaturus et creatorem, si alius esset ipse, creatorem nominauit quem [dominum] sine alio [deo non] posuit. et illud itaque relucebit, quomodo dictum sit: (si) in mamona iniusto
[*]( 1] cf. Loc. 16, 1-9. 3] Luc. 16, 9. 7] Lnc. 16, 13. 8] cf. Luc. 16, 14. 14] Luc. 16, 13. 26] Luc. 16, 11. ) [*]( 2 diminutis Lat: diminuit MR 9 mammonam MK 10 dictam. ne uulgo 12 quid MR, quin Gel 13 dominos R3, dominus MRl 15 uidebantur seruire M, seruire uidebantur R uulgo 17 parmthesin indicaui 18 homini obseruandus acripsi: non obaeruandna MRl, obseruandus R3 20 domino iunxerat uero, (id est deo Marcionis) ipsum acripsi: deo iunxerat, uere ipsorum MR 21 deum creatorem scripsi: de creatore MF, creatorem Ruulgo 25 dominum et deo non seclusi (cf. I. 23: ita eam unum deum ponit) 26 sit (si) scripsi: sit MR, si Pam ) 531
fideles non extitistis, quod uerum est quis uobis credet? in nummo scilicet iniusto, non in creatore, quem et Marcion iustum facit, et: si in alieno fideles inuenti non estis, meum quis dabit uobis? alienum enim debet esse a semis dei quod iniustum est. creator autem quomodo alienus erat Pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? si ergo haec non cadunt in creatorem, sed in mamonam, \'quis uobis credet quod uerius est\'? et \'quis uobis dabit quod meum est\'? non potest quasi ali{en)us dixisse de alterius dei gratia. tunc enim uideretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mamonam infideles notando per creatoris mentionem distinctione se fecisset dei alterius, non commissuri suam ueritatem infidelibus creatoris, t quoniam tunc alterius uideri potest, si non ad hoc proponatur, ut a re, de qua agitur, separetur. Si autem et iustificantes se coram hominibus Pharisaei spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo et propheta Hieremias: miser homo, qui spem habet in homine. si et adicit: scit autem deus corda uestra, illius dei uim commemorabat, (qui) lucernam se pronuntiarat scrutantem renes et corda. si superbiam tangit: quod elatum est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos: dies enim domini Sabaoth in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere, cur tanto aeuo deus Marcionis fuerit in occulto. expectabat, opinor, donec haec omnia disceret a creatore. didicit igitur usque ad Iohannis tempora atque ita exinde processit adnuntiare regnum
[*]( 3] Lnc. 16, 12. 7] cf. Luc. 16, 11. 8] cf. Luc. 16, 12. 15] cf. Lnc. 16, 15. 17] Hier. 17, 5. 18] Luc. 16, 15. 19] cf. Prou. 20, 27. 20] cf. Ps. 7, 10. Hier. 11, 20. Apoc. 2, 23. Luc. 16, 15. 22] Es. 2, 12. ) [*]( 5 autem quomodo R3, alio modo MRl (in M autem add. in mg. m. 3, quod etiamin Ncomparet) 9 alienue scripsi (id est alterius dei Christus): aliusMH 12 distinctione se scripsir distinctionea MR 13 quoniam MR1, quomodo autem Eng, quomodo R3 uulgo; uerba quoniam-separetur non habeo quomodo intellegam; mihi quidemc0fn4ptela in uerbis si non adhoclatereuidetur et uelim rescribi: sinomen adbuc 19 qui add. Pam pronuntiarat M, pronuntiabat B uulgo 23 sublimen M 26 igitur MF, ergo R uulgo ) [*]( 34* ) 532
dei dicens: lex et prophetae usque ad Iohannem; ex quo regnum dei adnuntiatur. quasi non et nos limitem quendam agnoscamus Iohannem constitutum inter uetera et noua, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen, ut ab alia uirtute facta sit sedatio legis et prophetarum et initiatio euangelii, in quo est dei regnum.\' [Christus ipse.] nam id si probauimus, et uetera transitura et noua successura praedicari a creatore, si et Iohannes antecursor et praeparator ostenditur uiarum domini euangelium\', superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam, quod Iohannes uenit, ipse erit Christus qui Iohannem erit subsecutus ut antecursorem; et, si desierunt uetera et coeperunt ! noua interstite Iohanne, non erit mirum quod ex dispositione est creatoris, ut unde(unde) magis probetur ** quam ex legis et prophetarum in Iohannem occasu et exinde ortu regni dei. transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et: prophetae, quam unus apexuerborum domini-nerbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aeuum —: nam quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Iohannem praedicarat — uocem clamantis in deserto: parate uiam domini — in hoc uenturum, ut legis et] prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non per destructionem, et regnum dei a Christo adnuntiaretur, I ideo subtexuit facilius elementa transitura quam uerba sua,\' confirmans hoc quoque, quod de Iohanne dixerat, non praeterisse.