Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Ouem et drachmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? quis autem perdidit? nonne qui habuit? quis uero habuit? nonne cuius fuit? si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit, cuius fuit, is perdidit, qui habuit, is requisiuit, qui perdidit, is inuenit, qui quaesiuit, is exultauit, qui inuenit. ita utriusque parabolae argumentum uacat circa eum, cuius non est ouis neque drachma, id est homo. non enim perdidit, quia non habuit, nec requisiuit, quia non perdidit, nec inuenit, quia nec requisiuit, nec exultauit, quia non inuenit. atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.