(Sed Christus diuortium inhibet dicens: qui dimiserit [*]( 1] Lnc. 16, 16. 7] cf. Es. 43, 19; 65, 17. cf. n Cor. 5, 17. 9] ct Mal. 3, 1. cf. Matth. 11, 10. 16] Luc. 16, 17. cf. 21, 33. 17] Es.J 40, 8. 21] Es. 40, 3. 27] Luc. 16, 18. ) [*]( 7 Christus ipse seclusi: irreptisse uidetur ex l.11 id si scripsi: et si!, MB 11 erit M (alt. loco), erat Buulgo subsecntus scripti: subsecaturus MM 14 undeunde Lat: unde MB, aliunde JRig lacunam signoui: diuinitatum diBtantia (qt. 638, 22) uel simile aiiquid intercidit 15 regni scripsi: regnum MR 17 parenthesin indicaui 21 parate M. parare Buulgo 27 inhibet Eftg: iubet M, prohibet Buulgo )
533
uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committet, (et) qui dimissam a uiro duxerit, aeque adulter est, - ut sic quoque prohibeat diuortium, inlicitum facit repudiatae matrimonium — Moyses uero permittit repudium in Deuteronomio: si sumserit quis uxorem et habitauerit cum ea, et euenerit non inuenire eam apud eum gratiam, eo quod inuentum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius et dimittet illam de domo sua. uides diuersitatem legis et euangelii, Moysi et Christi\'? plane. non enim recepisti illud quoque euangelium eiusdem ueritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens diuortium propriam quaestionem eius absoluit: Moyses propter duritiam cordis uestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, erunt duo, dixerat, in carne una; quod deus itaque iunxit, homo (non) disiunxerit. hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. sed quatenus ex his reuincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si meus Christus (tuus:) nonne et ipse prohibens diuortium et parem tamen gestans eius, qui marem et feminam iunxit, excusauerit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit. dico
[*]( 5] Dent. 24, 1. 13] Matth. 19, 8. 15-17] Matth. 19, 4. 5. 6. cf. Gen. 1, 27; 2, 24. ) [*]( 1 committet MR, committit Oehlerus, commisit Pam 2 et addidi 3 parenthesin indicauit Eng: est. ut uulgo 5 deutheronomio M 9 manu JtfF, manum R 17 non addidit Eng disiunxerit? hoc uulgo 19 direxit R, direxerit MF 20 quaerere coepisti 221 21 tuus addidi (cf. infra l. 24): Eng sic vult rescribi: sic tibi occurram [ac si]: mens Christus nonne etc. 22 parem scripsi (id est aduersarium): patrem MR gestans MK (cf. angelum, hominem gestare de carne Chr. 14; et ibidem c. 12: dominum circumferre sabbati et 499, 3: iudioem gerere): testans Lat (prob. Eng) eius scripsi: eum MR 24 ecce sic B, ecce si F, ac si M ) 534
enim illum condicionaliter nunc fecisse diuortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxoiem, ut aliam ducat: qui dimiserit, inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam, qua non licet dimitti, ut alia ducatur; inlicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente (autem) matrimonio nubere adulterium est. ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat, ob quam prohibuit; et iam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conseruat, nondum dico confirmat. aut si omnino [non] negas permitti diuortium a \' Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam nec alibi coniunctos ad sacramentum baptismatis et eucharistiae admittens, nisi inter se coniurauerint aduersus fructum nuptiarum, ut aduersus ipsum creatorem? certe quid faciet apud te maritus, si uxor eius commiserit adulterium? habebitne illam? sed nec tuum apostolum sinere (scis) coniungi prostitutae membra Christi. habet itaque et Christum adsertorem iustitia diuortii. iam hinc confirmatur ab illo Moyses ex eodem titulo perhibens repudium, quo et Christus: si inuentum fuerit in muliere negotium impudicum. nam et in euangelio Mathei: qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam
[*]( 2] Luc. 16, 18. 19] cf. I Cor. 6, 15. 23] Dent. 24, 1. 24] Matth. 5, 32. ) [*]( 2 ut BI, et MBX 8 autem addidi: dum uult verba manente-esi Eng 10 alias ubi Big: alia subici MBl, aliud est ubi S3 11 et iam scripsi: etiam MR 13 confirmat aut 22, confirmata ut MF non sed. R3 16 euchariBthiae M 18 faciet Urs: facit MB 19 sed MR, scilicet Oehlerus acis suppl. Urs, om. MB reliqui omnes 21 iam hinc confirmatur cf. supra l. 12 22 perhibens scripsi: prohibens MS 24 Mathei R, matthei M ) 535
adulterari. atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam a uiro duxerit. ceterum praeter ex causa adulterii nec creator disiungit quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum, qui ex compressione matrimonium fecerit, non posse dimittere uxorem in omne tempus. quodsi ex uiolentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex conuenientia uoluntarium? sicut ex prophetiae auctoritate: uxorem iuuentutis tuae non dimittes. habes itaque Christum ultro uestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo; habes etiam nuptiarum, quoquo uelis latere, prospectorem, quas nec separari uult prohibendo repudium nec cum macula haberi tunc permittendo diuortium. erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus iunxit, erubesce etiam disiungens sine eo merito, quo disiungi uoluit et tuus Christus. debeo nunc et illud ostendere, unde hanc sententiam deduxerit dominus quoue direxerit. ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Iohannis mentione. Iohannes enim, retundens Herodem, quod aduersus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset habentis filiam ex illa, — non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et
[*]( 3] cf. Deut. 22, 28-29. 7] Mal. 2, 15. 19] cf. Luc. 16, 16. 20] cf. Luc. 3, 19. 23] cf. Deut. 25, 5. ) [*]( 1 atque ita M, atque Rl, aeque R3 reliqui praeter Big 4 fecerit scripsi: fecerat MR 5 uiolantia M 7 uerba sicnt-dimittes cum antecedentibus coniungi nequeunt, ita scilicet comporitis, ut addi quicquam omnino non sinant. quamobrem, nisi interciderunt aliqua, nescio an haec interpolatori debeantur. Eng sic distingui vult: uoluntariam, sicut (et) ex prophetiae auctoritate uxorem .. non dimittes? ex M, et R 10 quoquo S3, quoqueMB1 12 macula R3, masculo MR1 13 iunxitilf, coniunxitU 14 quo R, quos M 17 eum non R3, eadem MRl spectasse R3, expectasae MR1 19 mentionem M 22 alias R, alia M 23 inliberis R5, illecebris MBt, sine liberis Oehlerus (in notis) ) 536
ex costa ipsius supparetur semen illi — coniectus in earcerem fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus. facta igitur mentione Iohannis dominus, eo utique succensus exitu eius, inlicitorum matrimoniorum et adulterii figuras iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a uiro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus repudio quam morte dimissam a uiro duxerat, — et hoc fratre habente ex illa filiam et uel eo nomine inlicite — ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque adsertorem legis occiderat. hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum diuitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. nam et illud quantum ad scripturae superficiem subito propositum est, quantum ad intentionem sensus et ipsum cohaeret mentioni Iohannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Iohannis refrigeria, ut iam audiret Herodes: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. sed Marcion aliorsum cogit: scilicet utramque mercedem creatoris siue tormenti siue refrigerii apud inferos determinat, eis positam, qui legi et prophetis oboedierint, Christi uero et dei sui caelestem definit sinum et portum. respondebimus et (ad) haec, ipsa scriptura reuincente oculos eius, qui ad inferos discerait Abrahae sinum pauperi. aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. nam et magnum ait intercidere regiones istas profundum
[*]( 1] cf. Matth. 14, 3. 2] cf. Matth. 14, 10. 4] cf. Luc. 16, 18. 11] cf. Luc. 16. 19—31. 17] Luc. 16, 29. 23] cf. Luc. 16, 26. ) [*]( 1 supparetur M, suppararetur R 2 Herode om. R1 3 eo utique scripsi: et utique MR, utique et Eng succensns exitu scripsi: snccea- Bua exitus MB uulgo 4 adulterii figuras M, adulteri figura R 7 repudio quam morte Eng: morte quam repudio MR parenthesin indicauit Eng 8 inlicite R3, inlicita MRl 11 ad om. Rl 15 suggillatui Rig maritati R3 mg, meritati MR 19 scilicet Pam: scilicet et MF, scilicet ut R 20 determinat MF, determinet R eis (i s. o) M 21 Christi uero et dei sui scil. mercedi definit MF, definiat 12 22 et (ad) scripsi: et MR 23 qui Eng: quae MR ad inferos MR, ab inferis Pam 25 intercidere MIll, intercedere Rsuulgo ) 537
et transitum utrimque prohibere. sed nec adleuasset dines oculos et quidem de longinquo, nisi in superiora et de altitudinis longinquo per inmensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum, in Abrahae censum deputandarum [et] ex eadem fide, qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec in signo circumcisionis. eam itaque regionem, sinum dice, Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebere animabus iustorum *, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tunc apparitura caelesti promissione, — quam Marcion suo (deo) uindicat, quasi non a creatore promulgatam, — ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum secundum Osee, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: quis adnuntiabit uobis locum aeternum? nisi scilicet Christus, incedens iniustitia, loquens uiam rectam, odio habens iniustitiam et iniustitiam. quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae \'uelut stellas caeli\' futurum, utique ob caelestem promissionem, salua ea promissione cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo iam delinietui futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii
[*]( 7] cf. Gen. 17, 4. cf. Rom. 4, 17. 9] cf. Bom. 4, 8. cf. Rom. 4, 13. 10] cf. Rom. 4, 11. 16] cf. Am. 9, 6. 18] Ea. 33, 14. 19] Ea. 33, 15. 22] cf. Gen. 22, 17. ) [*]( 1 utrimque R3, utrumque MR1 8 et tecltui 11 etsi MR3, et R\' 12 praebere scripsi: praeterea MBl, praebituram R3 uulgo lacunam signaui. contendimus uel tale aliquid desidero 15 deo addidi: Christo add. Ciacconius promulgatam. ad uulgo 17 Osee MR, Amos Pam 21 repromittitur R3, repromittetur MRl 26 ac R, ad MF quaedam R, quadam MF ) 538
prospiciatur? admonens quoque uos haereticos, dum in uita estis, * Moysen et prophetas, unum deum praedicantes creatorem et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui occidat et uiuificet. immo'\', inquit, \'nostri dei monella de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite*. merito. tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum credendo Moysi et prophetis. nec enim accepisset Petrus dicere: tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus adnuntiabatur. haec igitur fides eorum meruerat, ut etiam uoce caelesti confirmaretur, iubente illum audiri, quem agnouerant euangelizantem pacem, euangelizantem bona, adnuntiantem locum aeternum. aedificantem illis ascensum suum in caelum. apud inferos autem de eis dictum est: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant, qui non credebant omnino uel qui nec sic credebant, esse post mortem superbiae diuitiarum et gloriae deliciarum supplicia adnuntiata a Moyse et prophetis. decreta autem ab eo deo, qui de thronis deponit dynastas et de sterculinis eleuat inopes. ita cum utriusque pronuntiationis diuersitas competat creatori, non erit diuinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.j