Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Habes hanc (ad) \'Antithesis\' expeditam a nobis responsionem. transeo nunc ad euangelii, sane non Iudaici sed Pontici, interim adulterati, demonstrationem, praestructuram ordinem. quem adgredimur. constituimus inprimis euangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus euangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis, [et postapostolicos] quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum. immo Christi, quae magistros apostolos fecit. denique nobis fidem ex apostolis Iohannes et Matheus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum ex uirgine, subplementum legis et prophetarum. uiderit enim. si narrationum dispositio uariauit, dummodo de capite fidei conueniat, de quo cum Marcione non conuenit. contra Marcion euangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque adfingere, cui nefas non fuit ipsum corpus euertere. et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum contendens opus, quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita auctoris. sed per omnia congredi, malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest nam ex his commentatoribus, quos habemus, Lucam uidetur Marcion elegisse, quem caederet. porro Lucas non apostolus, sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro minor, certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine euangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instru-, [*](3 hanc Eng: nunc MR ad add. Urs 6 euangelic* M (corr. m. 1) 9 et postapoatolicoe seclusi; quae interpolatio falso loco inter uerbairrepsisst uidetur: et post apostolos R3 uulgo, et [post] apostolicos Eng 12 quae MR, qui Pam. 13 matheus M, Matthaeus R uulgo 14 iadem MF, iisdem R 25 malumus M, maluimus R 26 his MR iis Pam 27 martione legisse M )

427
menti destituta patrocinio antecessorum. exigeretur enim id quoque euangelium, quod Paulus inuenit, cui fidem dedit, cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in uacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset et non secundum illos euangelizaret. denique ut cum auctoribus contulit et conuenit de regula fidei, dexteras miscuerunt et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. igitur si ipse inluminator Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optauit; quanto magis eam euangelio Lucae expostulem, quae euangelio magistri eius fuit necessaria?