Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in [*]( 2] Eiod. 8, 19. sj cf. Luc. 11, 21-22. 15] cf. Gen. 8, 19; 8, 14. 16] cf. Luc. 11, 27. 18] Luc. 11, 28. 19] cf. Loc. 8, 21; Matth. 12, 48-50. ) [*]( 2 paretithesin indicaui: appellauerunt. digitus dei est hoc. quod significaret uulgo 5 intellegendam MB, intellegendum Oel reliqui praeter Iun 8 adplicuit = er tctndete sich m.., Kift malueris supplere: ad (haec) parabolam 10 belzebnlem NF, Beelzebub Oehlerus digito M (o ex u a m. T) 16 exclamabat Rig 19 quidni? scripsi: quia MR 20 ut et scripsi: aut MR 22 natum. cum id wulgo Datum = ftascentiam habiturus (sril. negare: da er, wo er das eum nceitett Male hiitte tun miissen,.. ) MRl, audiit rursus R3 Utllgo 23 transtnlit R3, et transtulit MR1 )
513
creatore. hic enim sufficit, si et in Christo repperiuntur. ecce inaequalis et ipse, inconstans leuis aliud docens aliud faciens: iubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus non dat; tanto aeuo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstrudendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat; uetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et (uae) ingerit Pharisaeis et doctoribus legis. quis (is) est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari, si alium deum prouulgasset. ideo et tunc Pharisaeus, qui illum uocarat ad prandium, retractabat penes se, cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret uasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; (et) quia et Pharisaeus de homine, non de calice inloto apud se tractauerat, ideo exteriora, inquit, calicis lauatis, id est carnem, interiora autem uestra non emundastis, id est animam, adiciens: nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstrauit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris, cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lauacro hominis sed etiam sacrificio. subiungit enim: date quae habetis elemosynam, et omnia munda erunt uobis. quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. porro et hic
[*]( 3] cf. Luc. 6, 30. cf. Luc. 11, 29. 5] cf. Luc. 11, 33. 6] cf. Luc. 6,28. 7] cr. Luc. 11,42.46. 10-18] cf. Luc. 11,37-41. 18] Luc. 11,39. 20] Luc. 11, 40. 23] cf. Os. 6, 6. Prou. 21, 3. 25] Luc. 11, 41. ) [*]( 1 et Eng: ea MR repperiuntur M, reperiuntur Ruulgo 5 abstrudendam scripai: abstruendam MR pro sed malim: immo et 7 maledicere R, benedicere M 8 is addidi 9 fiximus Lat: finximas MR 10 prouulgasset MR1, promulgassetR3 uulgo 11 uocaret Rig 17 et addidi 18 inlato M (in mg. o a m.l) tractanerat. ideo uulgo 19 emundastis M (s 8. u. a m. 1) F, emundatis R uulgo 21 quo dicto R3, quod digito MRl 25 eleemosynam Ruulgo 26 et (s. u. a m. 1) M ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 83 ) 514
apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina, a quo illis et figurate uasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes, uocationem autem et dilectionem dei praetereuntes obiurgat. cuius dei uocationem et dilectionem, nisi cuius et rutam et mentam ex forma legis ex decimis offerebant? totum enim exprobrationis hoc erat, quod modica curabant, ei utique, cui maiora non exhibebant, dicenti: diliges dominum deum tuum ex toto corde (tuo) et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, qui te uocauit ex Aegypto. ceterum nec tempus admisisset, ut Christus tam praecocam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet nouo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem habet in homine. quodsi propterea quis adfectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, qui officia uetuit eiusmodi (interdictione) sperandi et confidendi in hominem, idem et adfectatores principatuum increpuit. Inuebitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem adgredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis praetereuntes incusabat, elemosynam et
[*]( 3] cf. Luc. 11, 42. 8] Dent. 6, 5.12. 13] cf. Luc. 11, 43. 15] cf. Es. 1, 10. 16] cf. Ps. 117, 9. 17] cf. Hier. 17, 5. 21] cf. Luc. 11, 46. ) [*]( 5 rutaip et mentamM 6 ex decimis M, et decimisJB1, de decimis R3 uitlgo offerebant 2?3, offerebat MRt, offerebatur F 9 tuo add. Pam 11 praecocam M, praecoquam Ruulgo 12 aceruam M nouo R\', nonam MRl 16 appellantis MR2, appellantes F, appellans Rl prohibentis R3, prohibentes MF, prohibens JB1 19 qui MR, quia Oehierus interdictione addidi (ef. adu. Marc. F, 19: interdictio quorundam eduliam): Eng speraudi et intellegendi gen. epexeg. intellegit uerborum officia eiusmodi 21 increpait M, increpauit fort. 24 detestatur M 25 eleemosynam R uulgo uacationem M ) 515
uocationem et dilectionem dei, ne haec quidem grauia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? ceterum excusandos potius censuisset, si importabilia portare non possent. sed quae onera taxat? quae ipsi de suo exaggerabant, docentes doctrinas praecepta hominum commodorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, calcantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis uidua in rapinam et pupillus in praedam. de quibus idem Esaias: uae qui ualent in Israhele, et rursus: qui uos postulant dominantur uestri. qui magis quam doctores legis? hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem (uae) audiunt etiam, quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam natiuitatem? Quam uero clauem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet, - nisi enim credideritis, non intellegetis — neque alios admittebant, uti qui docebant praecepta potius et doctrinas hominum. qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? si obtrectator, placere debebant ei praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. sed \'haec omnia ad infuscandum creatorem
[*]( 1] cf. I Ioh. 5, 3. 4] Matth. 15, 9. cf. Es. 29, 13. 6] cf. Es. 5, 8. 7] cf. Es. 3, 15. 8] cf. ES. 10, 2. 9] Am. 6,1. 10J Es. 3,12. 13] cf. Luc. 11, 47-51. 17] cf. Eiod. 20, 5. 18] cf. Luc. 11, 52. 20] Es. 7, 9. 22] cf. Col. 2, 22 et Es. 29, 13. ) [*]( 5 doctrinas praecepta scripsi: praecepta doctrinas MR 6 auferrent R3, auferent MRl 7 calcantes scripsi (alludit auctor ad Es. 3, 15: quare atteritis [=» tBn id est deculcatis] populum meum): clamantes MR 10 israhele MR, Hierusalem Pam 11 doctores legis M, legis doctores R uulgo hi si R, hii si F, in si M 22 uti qui scripsi: utique MR, utique <qai>jEng docebant MRI, docentes Rauulgo 23 increpabat M (p ex b a m. 1) 25 ei scripsi: et MR non est mauult Eng ) [*]( 33* ) 516
ingerebat, ut saeuum, erga quem delinquentes (uae) habituri essent.\' et quis saeuum non potius timeret prouocare deficiendo ab eo? tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. sic oportebat Christum creatoris.