Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, - satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saeuo et grandine et [*]( 26] cf. Luc. 11, 1. ) [*]( 7 consequetur scripsi: consequitur MR 10 sui scripsi: tui MR con- \'eequentur M, consequetur E uulgo 11 Marcionitae scripsi: Marcionites MR uulgo 15 captandae scripsi: captanda MR parenihesin indicavit Eng, sed neseio an haec omnino sint delenda idem scripsi: id ê M, id et R wulgo 20 haec R1 21 longae<(uae)> scripsi: longae MR 22 destruebat, non MFR3, destruebat Rl ad add. R3, om. MRl 23 si ecripsi: si qui MR 24 qui non scripsi: non MR )
509
fulmine potuisset elidi, sicut et (ad) Hierusalem suffigi ab eo potuit - adgressus eum ex discipulis quidam: domine, inquit, doce nos orare, sicut et Iohannes discipulos suos docuit, scilicet (quia alium deum aliter existimaret orandum\'. hoc qui praesumpserit, prius est, probet alium deum editum a Christo. nemo enim ante uoluisset orare nosse, quam didicisset quem oraret. igitur si didicerat, proba. si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Iohannis orabant sed quia et Iohannes nouum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non inmerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter deum orarent. proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. ita et ipse in eum docuit orationem, quem discipulus usque adhuc nouerat. denique sensus orationis, quem deum sapiant, recognosce. cui dicam \'pater\'? ei, qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei, qui me faciundo et instruendo generauit? a quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur an a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super aquas ferebatur? eius regnum optabo uenire, quem numquam regem gloriae audiui, an in cuius manu etiam corda sunt regum? quia mihi dabit panem cottidianum? qui nec milium mihi condit an qui etiam de caelo panem angelorum cottidianum populo suo praestitit? quis mihi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? quis non sinet nos deduci in temptationem? quem poterit temptator non timere an qui a primordio temptatorem angelum
[*]( 2] Luc. 11,1. 17] cf.Luc. 11, 2. 19]cf.ib. 20] cf. I Cor.2,12. cf. Ps. 103,4. 21] cf. Gen. 1,2. 22]cf.Luc.ll,2. 23] cf. Prou. 21,1. cf.Luc. 11,3. 25] cf. Sap. 16, 20. 26] cf. Luc. 11,4. 27] cf. ib. 29] cf. Gen. 3,14. ) [*]( 1 ad addidi iheruealem M suffigi 223, aulfugi MBl 3 et om. B3 5 praeaumpaerit Urs: praesumpserat MRuulgo 8 probaв(ti) fort. 11 postalaudum NPam 20 angeli R, angelis MF 22 obtabo M 23 mihi dabit M, dabit mihi R uulgo 27 ut iudicet R, et iudicet MF ) 510
praedamnauit? hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum, sed infamat. proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inueniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse, qui peto? quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inueniam? si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondidit. apud eum ergo quaeram. si salutem et uitam, et has apud creatorem. nihil alibi quaeretur, ut inueniatur, quam ubi latuit, ut appareat sic nec aliorsum pulsabo, quam unde sum fugatus. denique si accipere et inuenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi, qui petiit et quaesiuit et pulsauit, intellege haec. a creatore mandari et repromitti. ille enim deus optimus, ultro ueniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem nec instantiam indixisset. iam enim non optimus, si non ultro daret (non) petenti et inuenire praestaret non quaerenti et aperiret non pulsanti. creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, labore et instantia petendi acciperet et quaerendi inueniret et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit, non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. itaque ad eum pulsat, ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos nasci uoluerat. etiam quod sero pulsatur, creatoris est: tempus illius et serum, cuius saeculum et saeculi occasus;
[*]( 2-4] cf. Luc. 11, 9. 4] cf. Luc. 11, 10. 6] cf. EB. 29, 14. Hiob 17, 4. 20] cf. Luc. 11, 5-8. 25] cf. Luc. 11, 7. 26] cf. Luc. 11, 5. ) [*]( 5 aQpt M (corr. m. 1) 9 appareat R, apparuit MF 10 fugatus 2!3, functiis MRl 11 si R3, sic MRl 12 petiit J23, petit MRl 14 praestare alicui = itpootatElv ttvos, sicut 357, 27 praestantia = itporraota praestanda M (a ex a) suo R3, sui MRl 15 indizisset R3, induxisset MRl 16 non add. R3, om. MIll 19 labore Eng: laboraret MR 21 amicum R3, amici MRl 26 est tempus. illius uulgo ) 511
ad deum autem nouum nemo sero pulsasset tantum quod lucescentem. creatoris est et ianua, qui olim nationibus cluserat quae olim (non) pulsabatur. o deus iste! exsurgit et dat, etsi iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini. (sed quasi molesto,\' inquit. molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem, quem etiam appellas, creatorem. ipse est, qui scit, quid filii postulent. nam et panem petentibus de caelo dedit manna et carnem desiderantibus emisit ortygometram, non serpentem pro pisce nec scorpium pro ouo. illius autem erit non dare malum pro bono, cuius utrumque sit. ceterum deus Marcionis, non habens scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non habebat, sed ille qui, habens et scorpium, non dat. ita et spiritum sanctum is dabit, apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset, ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset, in Belzebule dictus eicere daemonia: si ego, inquit, in Belzebule eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? hac uoce quid magis portendit quam in eo se eicere, in quo et filii eorum, in uirtute scilicet creatoris? nam si putas sic accipiendum: si ego in Belzebule, filii uestri in quo? quasi illos suggillaret in Belzebule eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanan diuidi aduersus semetipsum. adeo nec illi in Belzebule eiciebant, sed, ut diximus, in uirtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone adpropinquauit in uos regnum dei? apud Pharaonem
[*]( 6] cf. Luc. 11, 11-13. 9] cf. Exod. 16, 31. Num. 11, 31-32. cf. Luc. 11, 11. 10] cf. Luc. 11, 12. 13] cf. Luc. 11, 13. 15] cf. Luc. 11, 14-20. 16] cf. Es. 29, 18. 17] Luc. 11, 19. 20] ib. 22] cf. Luc. 11, 18. 25] Luc. 11, 20. ) [*]( 1 tantum quod = kaum daft, eben erst cf. 511,1; 520,6 2 lucescentem R3, lucesceutum M (u s. e a m. I) Rl creatoris est et ian u a, qui scripsi: creator est, qui et ianuam MR cluserat Urs: clnserithiF, clauseritJS reliqui 8 non addidi o deus iste MRl, Iudaeis, is et R3 uulgo, a Iudaeis Eng 4 et si iam R, et suam M homini, eed uulgo 7 appellas creatorem uulgo 9 pisce R, spicelf 13itaiifiaitaqueiiuuao 16 Beelzebub Oehlerus (ubiqxte) 19 se eicere M, eicere se R uulgo 26 adpropinquauit MFR3, adpropinquabit 221 ) 512
enim uenefici illi, adhibiti aduersus Moysen, uirtutem creatoris digitum dei appellauerunt, — digitus dei est hoc — quod significant etiam modicum ualidissimum tamen. hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator uetustatum, scilicet suarum, uirtutem dei digitum dei dixit, non alterius intellegendam quam eius, apud quem hoc erat appellata. ergo et regnum ipsius adpropinquauerat, cuius et uirtus digitus uocabatur. Merito igitur adplicuit ad parabolam fortis illius armati, quem ualidior alius oppressit, principem daemoniorum, quem Belzebulem et satanan supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus. et officiis, quem, licet integro mundo, uel sic potuisset uideri superasse ualidior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? \'Exclamat mulier de turba beatum uterum, qui illum portasset, et ubera. quae illum educassent, et dominus: immo beati qui sermonem dei audiunt et faciunt\'. quidni? et retro sic reiecerat matrem, ut et fratres. dum auditores et obsecutores dei praefert: nam nec hic mater adsistebat illi. adeo nec retro negauerat natum, cum, id rursus habiturus, proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset, si eam non haberet.