Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Merito itaque non placet illi hypocrisis Pharisaeorum, labiis scilicet amantium deum, non corde. cauete, inquit discipulis, a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. odit contumaces patris filius, non uult suos tales existere in illum, — non in alium — in quem hypocrisis fuit et admissa, cuius exemplum a discipulis caueretur. ita Pharisaeorum (cum) prohibet exemplum, in eum prohibebat illud admitti, in quem admittebant Pharisaei. igitur , quoniam hypocrisin eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clauem agnitionis habens nec [in] ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit: nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur, ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti reuelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam, quae intra se mussitarent uel inter se tractarent — scilicet super ipso diceutes: hic non expellit daemonia nisi in Belzebule — in apertum processura et in ore hominum futura, ex euangelii promulgatione. Deinde conuersus ad discipulos: dico autem, inquit, uobis amicis: nolite terreri ab eis, qui uos solummodo occidere possunt nec post hoc ullam in uobis habent potestatem; — sed his erit Esaias praedicens: uide, [*](6] cf. Es. 29, 13. Luc. 12, 1. 15] cf. Luc. 11, 52. 16] Luc. 12. 2. 19—23] cf. Luc. 12, 3. 20] Matth. 12. 24. 23] Luc. 12, 4. 26] Eb. 57, 1. ) [*]( 2 quis R, quia MF deficiendo R, despiciendo MF, desciscendo fort. 5 placet JI, placebat R uulgo 10 fuit et scripsi: fuisset MR cuius acil. hypocriseos 11 cum addidi prohibet MF, perhibet R exemplum. in uulgo 14 superficialibus J23, auperficii talibus MRl 15 ipsa Iun: in ipsa MR 17 dinoscetur R, diuosceretur MF 19 intemptare M intra Eng: inter MR musitarent M 20 inter se tractarent M, tractarent R uulgo 21 Belzebule R, belzebulem M, Beelzebub Oehlerus 22 ex MGR3, et Rl 23 deinde M, dehinc R uulgo 24 amicia meis NPam 26 parenthesin indicatii his M, hiis R, iis Gel reliqui )

517
quomodo iustus aufertur, et nemo aduertit — demonstrabo autem uobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit potestatem habet mittendi in gehennam — creatorem utique significans —; itaque dico uobis: hunc timete. et hoc in loco sufficeret mihi sic: quem timeri iubet offendi uetat, et quem offendi uetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est, cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. sed habeo et de sequentibus sumere: dico enim uobis: omnis qui confitebitur (in) me coram hominibus, confitebor in illo coram deo, — qui confitebuntur autem in Christo coram hominibus occidi habebunt, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. hi ergo erunt, quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi, ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem — et omnis, quinegauit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique, qui illum confitentem confessurus fuisset. si enim confessorem confitebitur, ipse est, qui et negatorem negabit. porro si confessor est, cui nihil timendum est post occisionem, negator erit, cui timendum est etiam post mortem. itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus, si negaret. atque ita Christus creatoris est qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. quodsi iam et remissio et [*]( 1] Loc. 12, 5. 9] Luc. 12, 8. 13] cf. Luc. 12, 4. 15] Luc. 12, 9. 27] Luc. 12, 10. ) [*]( 4significans om. R1 5 mihi sic: quem scripsi: mihi, si quem MR 7 cui R, cuius MF 9 <in) me iJ3, me MRX coram hominibus, occidi habebnnt scripri; occidi habebunt coram hominibus MR 10 parenthesin indicaui 12 hi R, hic M 15 aubstruendam Pam 27 dixerint M 28 qui autem Rig: autem qui MR 29 ei. quodsi iam et remissio R3, ei remissio. quodsi iam et MRl et retentio M (bis) )
518
retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit (et) spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. quodsi et blasphemiam a creatore Christus auertit, quomodo aduersarius ei uenerit, non scio. aut si et per haec seueritatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest, ut et illius diuersi dei impune et spiritus blasphemetur et Christus negetur et nihil intersit de cultu eius deue contemptu et, sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. sanctus enim, inquit, spiritus docebit uos ipsa hora. quid eloqui debeatis. si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum, cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balac ad maledicendum Israhelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur, non ad quam uenerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum. quod deus ori eius indidisset. hae sunt nouae doctrinae noui Christi, quas olim famuli creatoris initiauerunt. Ecce plane diuersum exemplum Moysi et Christi: Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: quid proximum tuum percutis? et reicitur ab illo: quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus uero postulatus a quodam, ut inter illum et fratrem ipsius (de) diuidenda hereditate componeret, operam suam, et quidem tam probae causae, denegauit. iam ergo melior Moyses meus Christo [*]( 10] cf. Luc. 12, 11-12. 12] Luc. 12, 12. 14] cf. Num. cap. 22—24. 15] cf. Num. 22, 6. 18] cf. Num. 23, 5-10. cf. Num. 22, 18-19. 19] cf. Num. 22, 38. 23-25] EIOd. 2, 13-14. 25] cf. Luc. 12. 13—14. ) [*]( 1 huius H3, cuius MMl et addidi 4 a creatore Christus M, Christus a creatore Ruulgo 5 aduersarius (d 8. u. a m. I) M 7 et fort. delendum 13 quid loquamini NPam 15 balac M, Balach R uulgo 16 spu M (u ex 0 m. 1) 17 ipsa <ea) hora fort. 18 professus B, professum MF 26 de add. Pam diuidunda Pam )
519
tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. \'sed enim optimi et non iudicis dei Christus: quis me, inquit, iudicem constituit super uos\'? aliam uocem excusationis inuenire non potuit, ne ea uteretur, qua improbus uir et impius frater adsertorem probitatis atque pietatis excusserat? denique probauit malam uocem utendo ea et malum factum pacis inter fratres componendae declinatione. aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen ideoque in causa pari disceptantium fratrum uoluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? plane ita sit. ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis commendasse nos diuitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio et pauperes adleuante de sterquilinio. ab eo ergo erit et parabola diuitis blandientis sibi de prouentu agrorum suorum, cui deus dicit: stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti cuius erunt? sic denique rex (Ezechias) de gazis et apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audiuit