Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum iam euangelium eius prouocamus. quod interpolando suum fecit. et ut fidem instrueret, dotem Ii [*]( 2] Es. 1, 2. ) [*]( 1 dum et in terra ct. 419, 18-21 . qui testatur acil. dominus; neque enim spiritus solum sed etiatn ipse Christus per prophetam loquitur 2 ipsa enim etiam M 3 recipe M, percipe R uulgo 8 qui MR, qui et Pam N 9 inauditis M 11 dominum scripsi: deum MR 15 spero; nam didici (scil. mihi cauere) MRl, sperandam dicis R3 uulgo 18 an qui (= qvomodo) scripsi: an quia MR, an (id facis), quia Eng 20 omne MR, inane Urs 21 praestigiaMR (cf. Quintil. IIII1, 77), praestigiae Eng magna scripsi: magnae MR ADVERSVS MARCIONE LIB TERCIVS EXPLICAT.; INCIPIT LIB IIII Af.Explicit lib.III; incipitlib. IIII aduersus MarcionemF )

423
+ quandam commentatus est illi. — opus ex contrarietatum oppositionibus \'Antithesis\' cognominatum et ad separationem legis et euangelii coactum — qua duos deos diuidens, proinde diuersos ut alterum alterius instrumenti uel, quod magis usui est dicere, testamenti, exinde euangelio quoque secundum antithesis credendo patrocinaretur. sed et istas proprio congressu comminus, id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non multo oportunius in ipso et cum ipso euangelio. cui procurant, retunderentur. quamquam tam facile est praescriptiue occurrere, equidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant, nostrae iam antithesis aduersus Marcionem. atque adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in ueteri dispositione apud creatorem, alium in noua apud Christum. non nego distare documenta eloquii, praecepta uirtutis, legis disciplinas, dum tamen tota diuersitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet, a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex Hierusalem, aliam utique legem aliumque sermonem. denique iudicabit, inquit, inter nationes et traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis Iudaeorum, sed nationum, quae per nouam legem euangelii et nouum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras in aratra. et zibinas, quod genus uenabulorum est, in falces, id est feros et saeuos quondam animos conuertunt in sensus probos et bonae frugis operarios. et rursus: audite me, audite, populus meus, [*]( 18] cf. Es. 2, 8. 20] Es. 2, 4. 25] ib. 28] Es. 61, 4. ) [*]( 4 ut alterum scripsi: alterum MR 5 exinde scripsi: ut exinde MR antithesis MF, antitheseis R, antitheaes Oehlerus: ita per totum opus uariat scriptura in hoc uocabulo; ego ubique sequor codices 8 oportanins M, opportunius R uulgo 9 retunderentur, quamquam uulgo 10 equidem R, et quidem M 14 nona R3, nouo MRt non nego MGR3, nonne ergo Rl 22 legem nonam M 25 zibinas scripai: zibbynas M, sibinas R 28 audite scripsi (alt. loco): audite et M, audite me et R )
424
et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in lucem nationum, quo iudicauerat atque decreuerat nationes quoque inluminandas per euangelii legem atque sermonem. haec erit et lex apud Dauid, inuituperabilis, qua perfecta, conuertens animam, utique ab idolis ad deum, hic erit et sermo, de quo idem Esaias: quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra. compendiatum est enim nouum testamentum et a legis laciniosis oneribus expeditum. sed quid pluribus, cum manifestius et luce ipsa clarius nouatio praedicetur a creatore per eundem? ne rememineritis priorum et antiqua ne recogitaueritis — uetera transierunt, noua oriuntur — ecce facio noua, quae nunc orientur. item per Hieremiam: nouate uobis nouamen nouum et ne seueritis. in spinas et circumcidimini praeputia cordis uestri et alibi: ecce ueniet dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua arripui dispositionem eorum ad educendos eos de terra Aegypti. adeo pristinum testamentum temporale significat. dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum de postero pollicetur. nam per Esaiam: audite me, (inquit,) et uiuetis, et disponam uobis testamentum aeternum, adiciens sancta et fidelia Dauid, ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret. ex genere Dauid secundum Mariae censum. eundem etiam in uirga, ex radice Iesse processura, figurate praedicabat. igitur si alias leges aliosque sermones et nouas testamentorum dispositiones [*]( 4] Ps. 18, 8. 7] Es. 10, 23. 11] Es. 43, 18. 12] II Cor. 5, 17. 13] Es. 43. 19. 14] Hier. 4, 3-4. 16] Hier. 38, 31—32. 23] Es. 55, 3. 26] cf. Es. 11, 1. ) [*]( 4 et lex scripsi: lex et MR 5 animas Pam 11 priorum MGRs, proprium Rt 12 cogitaueritis Rig 15 praeputia M, praeputio Ruulgo 16 ueniunt Pam 17 Iuda Pam 23 inquit addidi 24 aeternum (diceDs et> adiciens Eng, seruans infra ordinem uerborum 26 eundem in MR paulo ante, post demonstraret, traditum huc transtuli 27 proceseuram M )
425
a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia: non est uoluntas mea in uobis, inquit dominus, et sacrificia uestra non excipiam de manibus uestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est omnis demutatio ueniens ex innouatione diuersitatem ineat cum his, quorum fit, et contrarietatem ex diuersitate. sicut enim nihil demutatum quod non diuersum, ita nihil diuersum quod non contrarium. eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diuersitate, cuius fuerit demutatio ex innouatione. qui disposuit demutationem, iste instituit et diuersitatem; qui praedicauit innouationem, iste praenuntiauit et contrarietatem. quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid antithesis exemplorum distorques aduersus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et adfectionibus eius potes recognoscere? ego, inquit, percutiam et ego sanabo, ego, inquit, occidam et ego uiuificabo, condens scilicet mala et faciens pacem. quo etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae iubet et iubentem quae prohibet. cur ergo non et antithesis ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris, nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos ex diuersitatibus structum aemularum inuicem substantiarum? prius itaque debueras alium deum luminis alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium legis alium euangelii adseuersse. ceterum praeiudicatum est ex manifestis. cuius opera [*]( 3] Mal. 1, 10. 11. 19] Deut. 32, 39. 20] Es. 45, 7. ) [*]( 3 Malachia R3, Malachin MRl 7 offertur Pam: offeretur MR 10 fit M, sit R contrarietate M duuersitate M 15 praenuntiauit Mf pronuntiauit R 21 quo (= deshalb) Eng: qua MR 23 iubeat-prohibeat Ura 26 structum M, constructum R substantiarum. prius uulgo )
426
et ingenia per antithesis constant, eadem forma constare etiam sacramenta.