Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit, ad edictum, ut ita dixerim, Christi: beati mendici, — sic enim exigit interpretatio uocabuli, quod in Graeco est — quoniam illorum est dei regnum. iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui uniuersa, prout edidit, nulla alia uoce quam benedictionis dedicauit: eructauit, inquit, cor meum sermonem optimum. hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et noui quoque testamenti initiator agnoscitur de ueteris exemplo. quid ergo mirum, si et ab adfectibus creatoris ingressus est per huiusmodi dictionem, semper mendicos et pauperes et hnmiles ac uiduas et pupillos usque diligentis consolantis adserentis uindicantis, ut hanc Christi quasi priuatam benignitatem riuulum credas de fontibus saluatoris? reuera quo dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi uocum, tamquam in silua uel in prato uel in nemore pomorum. passim prout incidit res petenda est. inclamat psalmus: iudicate pupillo et mendico et humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem et mendicum de manu peccatoris eruite. item psalmus septuagesimus primus: iustitia iudicabit mendicos populi et faciet saluos filios pauperum, et in sequentibus de Christo: omnes nationes seruient ei, — Dauid autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in Dauid putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes — quod liberauerit, inquit, a dynasta mendicum; parcet mendico et pauperi et animas pauperum saluas faciet, ex usura et [*](3] Luc. 6, 20. (Matth. 5, 3.) 7J Ps. 44, 2. 14] cf. Es. 12, 3. 17] Ps. 81, 3—4. 21] Ps. 71, 4. 22] Ps. 71, 11. 25] Ps. 71, 12-14. ) [*]( 2 inducit, ad Eng: inducit ad uulgo 5 dei regnum 31, regnum dei R, regnum coelorum Pam 7 benedictionis B3, benedictionibus M, bene dignis R1 eNdauit (enim) N Pam 10 ueteris lun: ueteri MR mirum <est> Pam 11 est, per uulgo dictionem semper uulgo 12 usque = semper 23 parenthesin indicaui: ei. Dauid uuJgo geniti M (corr. m. 1) 24 ne qui MHl, ne quis B3 25 liberauerat susp. Eng (sed quod quia cum coniunctiuo saepius occurrunt) )
460
iniustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen eorum in conspectu ipsius. item: auertantur peccatores in inferosomnes nationes, quae dei obliuiscuntur, quoniam non in finem obliuioni habebitur mendicus: tolerantia pauperum non peribit in finem. item: quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis et humilia prospectat in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo? sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuhelis, spiritu gloriam deo reddens: qui, inquit, excitat pauperem de terra et (de stercore eleuat) mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi et in thronis gloriae, utique regalibus. per Esaiam uero quomodo inuehitur in uexatores egenorum! uos autem, ad quid incendistis uineam meam et rapina mendici in domibus uestris? cur uos laeditis populum meum et faciem mendicorum confunditis? et rursus: uae qui scribunt nequitiam! scribentes enim scribunt nequam, uitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata pauperum populi mei. quae iudicia pupillis quoque et uiduis exigit, ut et ipsis egenis solatii: iudicate pupillo et iuste tractate uiduam, et uenite, conciliemur, dicit dominus. cui tantus adfectus in omnem condicionem humilitatis [creatoris] est, eius erit et regnum, quod a Christo repromittitur. ad cuius adfectum iam dudum pertinent ii, quibus repromittitur. nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi uero caelestes. bene, quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet. nisi cuius et terra, bene, quod creator uel minora promisit,
[*](2] Ps. 9, 18-19. 5] Ps. 112. 5-8. 11] I Reg. 2, 8. 14] E*. 3, 14-15. 18] Es. 10, 1-2. 22] Es. 1, 17—18. ) [*]( 1 redimet R, redimes M 2 in conspectu ipsius MR, coram ipso X Pam 6 excelsis R, ecclesiis MF 11 de stercore elenat add. Erig 13 dyiia istis M populi <utique in regno suo) Pam 15 incendistis (= svs- TC-JOLCOCTE) Eng: incenditis MR rapina R3, rapinam MR1 21 pupillis R3. populis MRl 24 creatoris seclusi 26 pertinet M hii MF ) 461
ut facilius illi et de maioribus credam quam qui numquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam saturabuntur. possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter, in euangelii scilicet sui praestructionem, destinasset; siquidem per Esaiam de eis, quos uocaturus esset a summo terrae, utique nationes: ecce, inquit, uelociter, leuiter aduenient, — uelociter, qua properantes sub finibus temporum, leuiter, qua sine oneribus pristinae legis — non esurient neque sitient. ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. et rursus: ecce, inquit, qui seruiunt mihi saturabuntur, uos autem esurietis; ecce qui seruiunt mihi bibent, uos autem sitietis. uidebimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. interim quod esurientibus saturitatem repromittit, de creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. decurre sententiam Esaiae: ecce qui seruiunt mihi oblectabuntur, uos autem confundemini; ecce qui seruiunt mihi exultabunt in iocunditate, uos autem clamabitis prae dolore cordis. et haec contraria apud Christum recognoscemus. certe oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur, qui in diuersa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. scilicet etiam psalmus centesimus uicesimus quintus dicit: qui seminant in lacrimis in exultatione metent. porro tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit
[*]( 2] Luc. 6,21. (Matth.5, 6.) 8-10] Es. 5, 26-27 et Es.49,10. 12]Es. 65, 13. 17] Luc. 6, 21. (Matth. 5, 5.) 18] Es. 65,13—14. 24] Ps. 125, 5. ) [*]( 2 liberalitati fort. 3 quoniam <iplli> Pam 6 euang«lii R3, euangelio MRl 8 utique om. Rl leuiter induxit m. 2 M 9 qua M, quia R 15 contraria ista seil.: uos autem esurietis, uos autem sitietis 16 de creatoris (scil. scripturis) M, dei creatoris Ruulgo, creatoris F 18 oblectabuntur MR, exultabunt in iocunditate Gel reliqui 19 exultabunt in iocunditate iIB, oblectabuntur Gel reliqui 21 recognoscemus seripsi (cl. 1.15): recognosce MR 24 psalmud uicesimus quintus dicit Eng: psalmus CXXVII MR (ortum, ut uidelur, ex CXXV4. = dicit), psalmus CXXV Pam 25 seminant,<(inquit>ii uulgo in gaudiis matentN 26 accenditM (n eras.) ) 462
quam maerentibus et dolentibus fletus. ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. igitur qu.i a consolatione pauperum et humilium et esurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestiuit, quem demonstrauerat per Esaiam: spiritus domini super me, propter quod unxit me ad euangelizandum pa pauperibus — beati mendici, quoniam illorum est regnum caelorum —; misit me curare obtritos corde — beati qui esuriunt, quoniam saturabuntur —; aduocare languentes — beati qui plorant, quoniam ridebunt —; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. haec si statim admissus Christus administrauit, aut ipse est, qui se ad haec uenturum praedicauit, aut si nondum uenit qui praedicauit, — ridicule, sed necessarie dixerim — fortasse mandauerit Christo Marcionis. Beati eritis, cum uos odio habebunt homines et exprobrabunt et eicient nomen uestrum uelut nequam propter filium hominis. hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. quid minus creator per Esaiam? ne metueritis ignominiam ab hominibus et nullificatione eorum ne minuamini. quae ignominia, quae nullificatio? quae futura erat propter filium hominis. quem istum? qui est secundum creatorem. unde probabimus? ex odio in ipsum quoque praedicato, sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: propter uos blasphematur nomen meum in nationibus, et alibi: sancite eum, qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. si enim
[*]( 5—13] Es. 61, 1-3. 7] Mattb. 5, 6. (Luc. 6, 20.) 9] Luc. 6, 21. 10] ib. 16] Luc. 6, 22. 20] Es. 51, 7. 25] Es. 52, 5. Rom. 2, 24. 26] ? ) [*]( 3 qui a R3G, quia M, qua R1 11 lugentibus M (in ras. a m. 1) et om. Pam 16 mandauerit M (manda in ras. a m. 1) 18 nequam JI, malum R uulgo 19 exortatur M 21 eorum R. earum MP 24 ex odio scripsi (cf. 463, T): excidio MR 25 odii om. R1 26 sancite R, sanctite MF 28 odium \'enim M ) 463
odium in illum filium hominis praedicabatur, qui secundum creatorem est, euangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit, qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. et utique, si nondum uenisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. nam et sancitur penes nos et animam suam circumscribit, propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. ergo qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.