Certe euangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et utique auditur a patre. euolue igitur prophetas et ordinem totum recognosce: in montem, inquit, excelsum, Esaias, ascende, qui euangelizas Sion, extolle cum uigore uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem: adhuc in uigore [*]( 2] cf. Es. 29. 13. 4] cf. Es. 58, 13; 56, 2. 8] cf. Matth. 5. 17. 171 cf. IIII Re.4 32-37. 22] cr. Es. 35,3. 24] cr. Loc. 6,12. 27] EsAO. 9. ) [*]( 1 celebrabat scripså: celebrat JfR 4 aera et R3, tenuerat MRl delicta RI 9 si .MR, nec Urs lacunam signaui: eradicata uel erasa interciduae puto (cf. 434, 23; 444, 8-12) 11 dum om. Oehlerus 17 prophetes R\\ prophetae MRl 18 nita M pharisee M 27 inquit, eicelsum MR, excelsum, inquit Gel )
457
obstupescebant in doctrina. eius; erat enim docens tamquam uirtutem habens. et rursus: propterea cognoscet populus nomen meum in illa die, — quod nomen, nisi Christi? — quod ego sim ipse qui loquor: tunc enim ipse erat, qui in prophetis loquebatur, sermo filius creatoris. adsum, dum hora est, in montibus, ut euangelizans auditionem pacis, ut euangelizans bona; item Naum ex duodecim: quoniam ecce ueloces pedes in monte euangelizantis pacem. de uoce autem nocturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: deus meus, clamabo per diem, et (non) exaudies, et nocte, et non in uanitatem mihi. et alibi de loco et uoce eadem psalmus: uoce mea ad dominum exclamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo. habes nominis repraesentationem, habes actum euangelizantis, habes locum montis et tempus noctis et sonum uocis et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit et non alium quemlibet numerum? ne (non)et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum uocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo: duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in aream testamenti conditos. totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia (dei) orbem nationum, — sicut et per Esaiam: ponam in terra inaquosa flumina — proinde ut gemmae inluminaturi sacram ecclesiae uestem, quam induit Christus, pontifex patris, proinde ut et lapides solidi fide, quos
[*]( 1] Marc. 1. 22. Matth. 7, 29. cf. Luc. 4, 32. 2] Es. 52, 6. 5] Es. 52, 6-7. 8] Nah. 2, 1. 10] Ps. 21, 3. 12] Ps. 3, 5. 16] cf. Luc. I), 13-16. 20] cf. Num. 33, 9. 21] cf. Eiod. 28, 17-21. 22] cf. Ios. 4, 9. 26] Es. 43, 19 ) [*]( 3 parenthesin indicaui: die. quod uulgo 4 sim ,JI. sum R 8 montes M 10 non add. Eng 14 actum Lat: sanctum MR, statum Eng, factum Ciacconius 16 patris JIR, pacis Lat 17 ne (non) scripsi: ne MF, nae R uulgo 21 aaronis MRl, Aaron R3 25 dei add. ed. Migniana in notis 26 in terra .I.llR3, intra Rl 27 inluminaturi MR\\ illuminaturae Rx ) 458
de lauacro Iordanis Iesus uerus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? non potest simpliciter factum ab illo quid uideri, quod potest uideri non simpliciter factum a meo. eius erit res, apud quem inuenitur rei praeparatura. Mutat at Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarrae et Ausae nomina reformauit, hunc uocando Iesum, illis syllabus adiciendo. sed cur et Petrum? si ob uigorem fidei, multae materiae, solidae aeque, nomen de suo accommodarent. an quia et petra et lapis Christus? siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. omitto cetera. itaque adfectauit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conueniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo, etiam transmarina. hoc spectabat psalmus: et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. mater Sion, dicet homo, et homo natus est in illa — quoniam deus homo natus est — et aedificauit eam — uoluntate patris —, ut scias ad eum tunc gentiles conuenisse, qui deus homo erat natus, aedificaturus ecclesiam ex uoluntate patris ex allophylis quoque. sic et Esaias: ecce isti ueniunt de longinquo, isti autem ueniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. de quibus et rursus: attolle per circuitum oculos tuos et uide: omnes congregati sunt; de quibus et infra, uidens ignotos et extraneos: et dices cordi tuo: quis istos genuit mihi? porro: hos quis mihi educauit? at hi mihi ubi fuerunt? hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? si peruersitas placet: qui non fuerit prophetarum.
[*]( 5] cf. Luc. 6, 14. 6] cf. Gen. 17, 5. 15. Num. 13, 17. 10] cf. Es. 8, 14. 13J cf. Luc. 6, 17-19. 15] Ps. 86, 4—5. 21] Es. 49,12. 23] Es. 49, 18. 251 Ea. 49, 21. ) [*]( 6 sarrae M, Sarae uulgo ausee M 8 cur et Eng: et cur MR 9 solidae aeque Eng: solidae que M, solidaeque R uulgo 13 proprius Pam 15 hos Ciacconius spectabat Rig: expectabat MR 17 natus !rf, factus JR uulgo 19 qui R, quia M, quia F 20 erat natus M, natus erat H 25 uidens Lat: uides MR (rectim haec distinxit Eng) 27 hii M ) 459