Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. o Christum uersipellem, nunc destructorem nunc adsertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, conuertens discipulos eorum sibi, adserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. porro, in quantum (non) congruisset Christo Marcionis adsertio prophetarum, ad quorum uenerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, uel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam eius dei, qui nec propria cuiusque castiget. 'sed non statim\', inquis,\'prophetas tuebatur, si iniquitatem Iudaeorum adfirmatam uolebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent\'. atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si eos suggillauerunt, ad quorum destructionem post tantum aeui deus optimus motus est. sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus nec in totum Epicuri deus. ecce enim demutat in maledictionem et [*]( 12J Luc. 6, 23. ) [*]( 5 qui erat R, querat M 8 sancitur R, sanctitur MF 9 ergo scripsi: et MR 13 o Christura R3, et Christum MR 15 eorum, sibi uulgo 16 non add. R3, om. JfRt 20 patTuum M exprobare M 21 castiget M, castigat B uulgo 23 atquin R, at M (quin in mg. add. m. 1) 25 sugillauerunt OcftZcrMS. figurauerunt MR 28 maledictionem M, maledictione R )
464
ostendit eum se esse, qui nouit offendi et irasci. (uae\' enim dicit sed fit nobis quaestio de uerbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis. et quid causae interest. quando et admonitio non sit sine aculeo comminationis, maxime per 'uae\' amarior facta? et admonitio autem et comminatio eius erunt, qui norit irasci. nemo enim admonebit et nemo comminabitur, ne quid (quis) faciat, nisi qui factum uindicabit; nemo uindicarit, nisi qui norit irasci. alii adcognoscunt quidem uerbum maledictionis, sed uolunt Christum sic \'uae\' pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod 'uae\' a creatore sit et uoluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret etiam in maledictionibus seueritatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendo, tam ad benedictionem sectandam quam ad maledictionem praecauendam. nam et ita praemiserat: ecce posui ante uos benedictionem et maledictionem. quod etiam in hanc euangelii dispositionem portendebat. alioquin qualis est ille, qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? infirma commendatio est, quae de alterius destructione fulcitur. atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmauit. si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere. tunc, si \'uae\' creatoris est, quod in diuites spectat, ergo Christus non est diuitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus diuitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei
[*](1] cf. Luc. 6, 24. 18] Deut. 30, 19. ) [*]( 2 fit MK*, sit Rt 4 sit R, fit MF 7 quis add. Eng: ego oltm rescribere uolui: ne quid fiat 8 adcognoscunt M, agnoscunt R uulgo 14 promiserat J21 16 instruendo scripsi: instruendae MR 21 asperitatem :AIR3G, asperitatem dei (de F) alterius Rl 22 de alterius destructione MR3G, destructione Rl 26 in diuites spectat R3, induit et expectat JIBl ) 465
incuriam, per quae 'uae\' merentur a creatore. sed quomodo non eiusdem sit diuites reprobare, qui supra mendicos probarit? nemo non contrarium eius, quod probauerit, reprobat. itaque si creatori deputabitur maledictio in diuites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christi creatoris est. si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eidem imponetur et maledictio in diuites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus, quo duo dei fiunt, sublatoque discrimine supererit unum deum renuntiari, creatorem. igitur \'uae* si et uox maledictionis est uel alicuius austerioris inclamationis et a Christo dirigitur in diuites, debeo.creatorem diuitum quoque aspernatorem probare, sicut probaui mendicorum aduocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam. locupletat is quidem Salomonem, sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare, quae sciebat deo grata, sapientiam et (intellegentiam,) meruerat etiam diuitias consequi, quas non magis uoluit. quamquam et diuitias praestare non incongruens deo sit, per quas et diuites solatio iuuantur — quoniam, inquit, recepistis aduocationem uestram, utique ex diuitiis, de gloria earum et saecularibus fructibus — et multa inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. sed accidentia diuitiis uitia illa in euangelio quoque \'uae\' diuitibus adscribunt, uti in Deuteronomio Moysei: ne, inquit, cum manducaueris et repletus fueris et domus magnas aedificaueris, pecoribus
[*]( 15] cf. III Reg. 3, 13. 16] cf. III Keg. 3, 12. 19] Luc. 6, 24. 24] Dent. 8, 12-14. ) [*]( 1 merenturGel: merentibusMK 5 Christo Oehlerus (errore typographico, ut Mid.) 6 eidem acripsi: eiusdem hIR, eiusdem (deo) mauult Eng 7 creatons 223, creator is MRl 14 ostendam. locupletat ie quidem scripsi: ostendam locupletantis quidem M, ostendam locupletantis R 15 Salomonem. sed utdgo 16 intellegentiam add. Eng: ego olim suppleri uolebam iustitiam (cf. III Reg 3, 11) 18 diuites solatio JK3, diuitiae solatio Rl, diuitiae solacia M 19 uerba quoniam-fructibust quae in MR paulo infra post adscribunt leguntur, huc transtuli 20 ei diuitiis MR3, et diuitiis Rl 21 inde R3, in deo MR1 22 diuitiis uitia Eng: uitia diuitiis MR 23 uti scripsi: utique MB1, itaque R3 uulgo 24 Moysei Eng: moyses MR ) [*]( XXXXVII. Tert. Ill. ) [*]( õU ) 466
et bobus tuis multificatis et pecunia et auro exaltetur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui, quemadmodum et Ezechiam regem, thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum apud illos, qui ex Perside aduenerant, insilit per Esaiam: ecce dies ueniunt, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. sic et per Hieremiam quoque edicit: ne glorietur diues in diuitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. sic et in filias Sionis inuehitur per Esaiam. ex diuitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis: dilatauit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent incliti et magni et diuites — hoc erit Christi uae'- super diuites — et humiliabitur homo, utique exaltatus diuitiis, et (de)honorabitur uir, utique ob substantiam honorabilis. de quibus et rursus: ecce dominus uirtutum conturbabit gloriosos cum ualentia, et elati comminuentur et ruent gladio sublimes. qui magis quam diuites? quia receperunt scilicet aduocationem suam, gloriam et honorum sublimitatem, ex diuitiis. a quibus auertens nos et in psalmo quadragesimo octauo: ne timueris, inquit, cum diues factus fuerit homo et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur non tollet omnia nec descendet cum illo gloria sua, item in sexagesimo primo: ne desideraueritis diuitias, etsi relucent, ne adieceritis
[*]( 5] Es. 39, 6. 8] Hier. 9, 23-24 (cf. I Cor. 1, 31. II Cor. 10,17). 10] cf. Es. 3, 16-26. 12] Es. 5, 14. 15. 17] Es. 10, 33-34. 19; cf. Luc. 6, 24. 22] Ps. 48, 17—18. 25] Ps. 61, 11. ) [*]( 1 bobus M, bubus R multificatia M, multiplicatis R uulgo 7 transferentur GR3, transferantur MRl 8 ieremiam M edidit iJ1 10 fili* M 11 ex MR3, et Rl Oehlerus 12 dilatauit R3, dilatabit MRl 15<de>honorabitnr Eng: honorabiturMS, inhonorabitur Gel 16 substantiam (b ,. s.)Jl 18 ruent M (in ras. a m. 1) 19 receperunt M, receperint R 20 bonorum Ellg: honorem MR 21 ei dinitiis MGR3, et diuitiaa JJ1 24 nec M, sed B 25 desideraueritis M, desideraueris R 26 adieceritis M, adieceris S ) 467
cor. id ipsum postremo uerbum (uae) olim per Amos in diuites affluentes deliciis destinatur: uae, inquit, qui dormiunt in lectis eburnaciis et deliciis fluunt in toris suis, qui edunt haedos de gregibus caprarum et uitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tamquam perseuerantia deputauerunt et non tamquam fugientia, qui bibunt uinum liquatum et unguentis primariis unguuntur. igitur et si tantummodo dehortantem a diuitiis ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem diuites, etiam uerbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in diuites comminationem per (uae) Christi, a quo ipsarum materiarum, id est diuitiarum, dehortatio praecucurrrisset. comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit \'uae\' etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. his respondebunt illa, quae supra benedictionibus opposita sunt apud creatorem: ecce qui mihi seruiunt saturabuntur, uos autem esurietis, utique qui saturati estis, et: ecce qui mihi seruiunt oblectabuntur, uos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. sicut enim in psalmo qui ueminant in lacrimis in laetitia metent, ita in euangelio qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renouauit. Vae, cum uobis benedixerint homines! secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: populus meus, qui uos beatos dicunt seducunt uos et uias pedum
[*]( 2] Am. 6, 4-6. 14] cf. Luc. 6, 25. 17-20] Es. 65, 13. 21] Pa. 125, 5. 22] cf. Luc. 6, 25. 25] Luc. 6, 26. 28] Es. 3, 12. ) [*]( 1 et ipsum fort. 2 deliciis MGR3, diuitiis Rl destinabatur fort., destiuatarus Eng, quod probarem, si verba olim per Amos post destinaturns legerentur uae enim NPam 3 eburnaciis R1, eburneis MGR3 4 suis om. Bl edos M 16 his R, hic MF 18 qui scripti: quia MR 23 ex M, et B ) [*]( 30* ) 468
uestrorum disturbant. prohibet et alias fidere omnino in hominem, sicut in laudem hominis, ut per Hieremiam: maledictus homo, qui spem habet in homine. nam et in psalmo centesimo decimo septimo dicit: bonum est confidere in deum quam confidere in hominem, et bonum est sperare in deum quam sperare in principes. ita totum, quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. pseudoprophetas autem laudatos siue benedictos a patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas uexatos et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent (nisi) ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum..