Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaesti- onem consistere potuisse, si non deum sabbati circumferret Christus. nec enim disceptaretur, cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem [*]( IJ cf. Lue. 5, 36-37. 1SJ Pe. 77, 2. 22] cf. Luc. 6, 1—o. ) [*]( 1 is R3, id MRl 2 nec Eng: et MR habuerit MR, (non) habuerit Gel reliqui 4 <non) habeat ed. Migniana: habeat MR 8 separabat alienorum uulgo separatio scripsi: separatione ltf, separationem R fuisset notanda M, fuisse notandam R (notanda F) 10 ita quae Urs: itaqae JIR 12 si R, eic M (Eng) istam per uulgo, istam: per Eng 13 per profectuni (scil. concedimus). sicut scripsi: per profectum, sicut uulgo 18 septimo add. b Pam 19 proplemata M 21 uoluisset-probaret Eng: uoluisses-probares MR 23 potuisse Gcl: potuisses MR deum MR, dominum Patn )

453
circumferre et sabbatum eius impugnare. et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique nouemus ad omnem argumentationem aduersarii ex aliqua noua Christi institutione nitentem. haec iam definitio stabit: ideo de nouitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de nouitate diuinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum ***, nec posse retorqueri ex ipsa nouitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam diuinitatem, quando et ipsam nouitatem pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam peruersas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. cetera de sabbato ita dirigo: si sabbatum Christus interuertit, secundum exemplum fecit creatoris, si quidem in obsidione ciuitatis Hierichonis circumlata per muros arca testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. et tamen per Iesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur. etiam si odio insecutus est sollemnissimum Iudaeorum diem ut Christus non Iudaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae: neomenias et sabbata uestra odit anima mea. sed et haec quoque, (quo)modo dicta sint, scimus. adhibenda tamen in hac specie etiam abrupta [*](15] cf. Ios. 6, 3—4. 24] Ea. 1, 14. ) [*](6 lacunam signaui: fuisset, si fuisset editum intercidisse puto, deleri mauult uerba sicuti nec disceptatum Eng 9 mirandam R, miranda M mirandam. et uulgo 15 si quidem (= E: FE, wenn anders. wenn wirklich cf. 451, 9) scripsi: siquidem uulgo hierichonis-M, Hierichontisii>, Hierichuntis Pam circumlata arca nominatiuum intellego 16 septem Pam: octo MR ex praecepto creatoris coniunge cum circumlata 20 lesum scil. JiliumNaue 21 renuntiaretur, etiam uulgo 22 diem-Iudaeorum om.lrI 24 exclamante M 25 quoque <quo) scripsi: quoque MR, quoquo Gel reliqui 26 post scimus grauiter distinxi adhibenda ... abrupta defensio est scripsi: adhibendam ... abruptam defeneionem MR )
454
defensio est aduersus abruptam prouocationem. Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua uisa est destruere sabbatum Christi disciplina. esurierant discipuli ea die, spicas decerptas manibus effrixerant, cibum operati ferias ruperant. excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant Pharisaei. Marcion captat statum controuersiae quasi — ut aliquid ludam cum mei domini ueritate — \'scripti et uoluntatis\'. de scriptura enim sumitur creatoris et de Christi uoluntate color, quasi ** de exemplo Dauid, introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis. meminerat enim et ille hoc priuilegium donatum sabbato a primordio, quo dies ipse compertus est, ueniam ieiunii dico. cum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. bene igitur, quod et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita uolunt dici, destructione; bene, quod et adfectum creatoris expressit in sabbati non ieiunandi honore. denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset aduersus statum \'scripti et uoluntatis\' creatoris. sed quoniam discipulos non constanter tuetur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati seruat non contristandi quam uacandi, quoniam Dauid comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in uenia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? Exinde obseruant Pharisaei, si medicinas [*]( 1] cf. Luc. 6, 1-5. 9] cf. I Reg. 21, 2-6. 13] cf. Exod. 16, 5. 271 cf. Luc. 6, 7. ) [*]( 4 effrixerant Pam: efflixp.rant]ĮIR 6 captare = sophistisch deuien statum scripsi: status MR quasi MR, om. Pam ludam Oehlerus: eludam MR, cludam Pam 7 quasi scripti et uoluntatis (scil. controuerpiam) = als tinen Streituber den Worilaut des GcsetzesunddieAbsicht, dieder Gesetzgeberhatte 8 de Christi uoluntate: animaduerteto a7rpoaSdxatov;postulatur enim: de creatoris (c/. I. 20) quaai MR3, quia si Rl lacunam signaui: non instructi uelim suppleri 11 die M 16 dici Rig: diei MR 17 sabbati MR (cf. I. 23), Rabbato Rig 21 tuetur «cnjj«\':tuebatur ilf22 23 nocandiBI 26 iam fort. )
455
sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua noui dei professorem. fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium t Christum nusquam praedicatum. in totum autem errabant Pharisaei circa sabbati legem, non animaduertentes condicionaliter deum indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. nam cum de die sabbati dicit: omne opus tuum non facies in ea, dicendo (tuum) de humano opere definiit, quod quisque ex artificio uel negotio suo exequitur, non de diuino. opus autem salutis et incolomitatis non est hominis, sed dei proprium, sicut et rursus in lege: non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae, id est in causa animae liberandae, quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen. quod facturus fuerat et Christus homo, qua et deus. in hunc ergo sensum legis inducere uolens illos per manus arefactae restitutionem, interrogat: licetne sabbatis benefacere an non? animam liberare an perdere? ut id operis permittens, quod pro anima facturus esset, admoneret eos quae opera lex sabbati prohiberet, humana scilicet, et, quae praeciperet, diuina scilicet, quae fierent animae omni, dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur. quod etiam si destruxisset merito qua dominus, magis ille, qui instituit. sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichonem sabbatum a creatore destructum. nam et illud opus dei erat, quod ipse praeceperat et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. sed et si odium alicubi sabbatorum professus est, (uestra sabbata\' dicendo, hominum ea deputans, non sua, [*]( 7] Ezod. 20, 10. 11] Exod. 12, 16. 16] Luc. 6, 9. 20] cf. Luc. 6, 5. 23] cf. los. 6, 3-4. 231 cf. Es. 1, 14. ) [*]( 3 ubiqueJR3, utiqueMft1 ingeram (syll. ge in ras.) M aHum < deum a) Christo/orf. (cf. 476,14) 5 deum scripsi: eumlliRl, eam JR3 uulgo 10 in- coloxnitatisJfF, incolumitatis iiuutyo 13 tamen, quod uulgo 14 quaEng: quia MR 17 permittens Urs: promittens MR 18 lei sabbati at, sabbati lex R 20 omni Lat: omnia MR omni. dominus uulgo 22 magis scil. merito (Eng, qui rectius haec distinxit) 24 hierichonem M, Hierichontem R, Hierichnntem Pam 26 disposuerat (t ex B a m. 1) M )
456
quae sine dei timore celebrabat populus, plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecumque disciplina eius agerentur, alium statum fecit: quae per eundem postea propheten uera et delicata et non profananda pronuntiat. ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit, et supra in causa discipulorum pro anima operatus — esurientibus enim solatium cibi indulsit — et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens: non ueni dissoluere legem, sed adimplere, si Marcion hac uoce * os ei obstruxit. adimpleuit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, dum operum differentiam inluminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio -sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet diuina praesi<dia. ministrabat, quod aduersarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. in quo die si et Heliseus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in uitam, uides, Pharisaee tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum noui intulisse, quod non sit ex forma. ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris. nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat: inualescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.