Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab aduersario legis adlectum extraneum legis et ludaismi profanum. excidit ei uel de Petro, legis homine et tamen non tantum adlecto sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre; nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari Christum. atquin probauit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. si enim male ualentes uoluit intellegi ethnicos et publicanos, . quos adlegebat sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam quasi ad malam ualitudinem remediandam, in qua qui agebant bene ualebant, quibus medicus necessarius non erat. quale est autem, ut similitudinem medici proposuerit nec impleuerit? nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem et ab illo potius medicum Christum. hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum, ad quem pertinent qui languent. Unde autem et Iohannes uenit in medium? subito Christus, subito Iohannes. sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. sed de Iohanne cetera alibi. ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. nunc illud tuebor, ut demonstrem et Iohannem Christo et Christum Iohanni conuenire, utique qua prophetae creatoris Christum creatoris, atque ita erubescat haereticus, Iohannes ordinem frustra frustratus. si enim nihil omnino administrasset Iohannes, secundum Esaiam [*]( 3] cf. Luc. 5, 27—32. 6] cf. Matth. 16. 17. 7] cf. Es. 42, 6; 49, 6; Luc. 2, 32. cf. Es. 51, 5. 8] cf. Gen. 49, 10. 9] cf. Luc. 5, 31. 21J ef. Luc. 5, 33-35. 29] cf. Es. 40, 3. ) [*]( 4 (ut) extraneum fort. 8 expectationem Gel: pectationem M, spectationem JR 11 sanis fort. 18 (in> quantum Iun 22 iohannes M, et lohannes Ruulgo 24 enim om. Pam 27 qua prophetae creatoris scripsi: prophetae creatoris qua MR ) [*]( XXXXVII. Teri. 111. ) [*]( 29 )

450
uociferator in solitudinem et praeparator uiarum dominicarum per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Iohannis adsidue ieiunantium et orantium prouocasset, quia, si qua diuersitas staret inter Christum et Iohannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, uacaret prouocationis intentio. nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diuersae diuinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter ae non conuenirent, non conuenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. adeo Iohannis erat Christus et Iohannes Christi, ambo creatoris et ambo de lege et prophetis praedicatores et magistri. si Christus - reiecisset Iohannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos diuinitatem, — at nunc, humi liter reddens rationem, quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea uero ieiunaturos promittens, cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusauit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Iohannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, [tempori Iohannis eam praestans] ut tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus: ipse tamquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli [*]( 2J cf. Matth. 3, 2. Marc. 1, 4. Luc. 3, 3. 3] cf. Luc. 5, 33. 16] cf. Luc. 5, 34—35. 24] Ps. 18, 6. 7. ) [*]( 1 solitudine Iun 3 ipsum <dominum> lort. 9 praedicationis Rl 11 Iohannis R, iohannes M 13 ai scripsi: eed MRI, sed (et) R? uulgo 14 incedentes R3, intercedentes MRl 15 diuinitatem Mjn ras. diuinitatem (mente supple tale quid: aliter res se baberet), — at nunc scripsi: diuinitatem. at nunc MR 21 tempori-praestans seclusi: interpretantur haec ea quae sequuntur, et quidem falso; suo enim tempori intellege ei tempan, cum ablatus sit sponsus, id est post obitum domini ea (ã ex t m. 1 in mg.) M ut tempori suo Lat: temporis ut tempore suo MRlt temporis, ut tempori suo R3 22 reiecturus R3, reiecturos MR1 defenaurus MR3, defensuros Rl 23 quae erat. teneo MR3, quaerat, teneo JR1 )
451
profectio eius et deuersio eius ad summum usque eius, qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem: exultet, inquit, anima mea in domino; induit enim me indumentum salutaris et tunicam iocunditatis, uelut sponso circumposuit mihi mitram, uelut sponsae **. in se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritus ad ipsum: et circumpones tibi omnes eos uelut ornamentum sponsae. hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex uocatione gentium arcessit, si quidem legisti: ueni, sponsa, de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis uocabulo est penes Graecos; de idolatria enim sibi sponsabat ecclesiam. nega nunc te dementissimum, Marcion. ecce legem tui quoque dei impugnas. nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma seruat. quid itaque Christum eius sponsum facis? illius hoc nomen est, qui masculum et feminam coniunxit, non qui separauit. Errasti in illa etiam domini pronuntiatione, qua uidetur noua et uetera . discernere. inflatus es utribus ueteribus et excerebratus es nouo uino, atque ita ueteri, id est priori euangelio, pannum haereticae nouitatis adsuisti. in quo aliter creator, uelim discere. cum per Hieremiam praecipit: nouato uobis nouamen nouum, nonne a ueteribus auertit? cum per Esaiam edicit: uetera transierunt. ecce noua, quae ego facio, nonne ad noua conuertit? olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam a Christo exhiberi, sub unius [dei] et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et uetera et noua. [*]( 2J Es. 61, 10. 6] Es. 49, 18. 9] Cant. 4, 8. 16] cf. Luc. 5, 36—39. 21] Hier. 4, 3. 23] II Cor. 5, 17 (cf. Es. 43,18.) Es. 43,19. ) [*]( 3 salutans, et uulgo 4 iocunditatis uelnt sponso uulgo 5 mitram uelut uulgo lacunam signaut: indidit mihi ornatum (XAXSXDAFJ.RaOEV JJLS XOOJJLOI) intercidisseputo, <et)uelut sponsam<ornauit me ornatu)Pam enim om. R 6 circumpones (syll. cum s. u.) M 8 etiam om. Rl arcessit. siquidem uulgo 9 eliganter M 10 turis22, turris MF uocabulo est = dient zur JBeseichnung (Eng): uocabulum ed. Migniana 11 nunc te :JI, te nunc R 14 morti aut R3, mortis aut M, mortis autem Rt 20 aliter (supple egerit) Jun: alter MR creator uelim discere, cum uulgo 21 praecipit scripsi: praecepit MR 22 per (#. u.am. 1) M 23 ecce M, et ecce R 26 dei secl. Pam ) [*]( 29* )
452
nam et uinum nouum is non committit in ueteres utres, qui nec ueteres utres habuerit, et nouum additamentum nemo inicit ueteri uestimento, nisi cui non defuerit et uetus uestimentum. ille non facit quid, si faciendum non est. qui (non) habeat, unde faciat, si faciendum esset. itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se euangelii nouitatem separare a legis uetustate, suam demonstrabat et illam, a qua separabat. alienorum separatio non fuisset notanda, quia nemo alienis sua adiungit, ut ab alienis separare possit. separatio per coniunctionem capit, de qua fit. ita quae separabat et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. et tamen, si concedimus separationem istam, per l\'eformationein, per amplitudinem, per profectum. sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine, sic et euangelium separatur a lege, dum prouehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum. diuersum, sed non contrarium. nec forma sermonis in Christo noua. cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo (septimo) uenit psalmo: aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata. id est edisseram quaestiones. si hominem alterius gentis probare uoluisset, utique de proprietate loquelae probaret. ,