\'Immo\', inquis, \'spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diuersitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. ceterum uester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae et post decursum uitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium\'. (0) deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! o deum tuum, qui et eaedit et sanat, condit mala et facit pacem! o deum etiam ad inferos usque misericordem! sed de sinu Abrahae suo tempore. de restitutione uero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat, et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus (de spe fidelium>, et in praesenti uel eo otiosum, quia non de terrena, sed de caelesti promissione sit quaestio. nam et confitemur in terra nobis regnum promissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem in mille annos in ciuitate diuini operis Hierusalem caelo delatum, quam et apostolus matrem nostram sursum designat. et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians, alicui utique caelesti ciuitati eum deputat. hanc et Ezechiel nouit et apostolus Iohannes uidit et qui apud fidem nostram est nouae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem ciuitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. denique proxime expunctum est orientali expeditione. constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis ciuitatem de caelo pependisse, omni moeniorum [*]( 8] cf. Luc. 16, 22. 9] cf. Hiob 5, 18. cf. Dent. 32, 39. 10] cf. Es. 45, 7. 20] cf. Apoc. 21, 2. 21] cf. Gal. 4, 26. 22] cf. Phil. 3. 20. 24] cf. Ez. 48, 30-35. cf. Apoc. 21, 2. ) [*]( 8 o addidi 12 uero R, uerae M 13 sperant 223, separant MRl 17 terrena Jt, terra M 21 delatum scripsi (sc. regnum): delata MR 22 designat, et uulgo 25 uidit. et ulgo 26 testaturJRS, testatusilfJZ1 27 paoximeoan.l?, ) [*]( z7 )
420
habitu euanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. hanc dicimus excipiendis (de) resurrectione sanctis et refouendis omnium bonorum, utique spiritalium, copia in compensationem eorum, quae in saeculo uel despeximus uel amisimus, a deo prospectam, siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius, ubi sunt et adflicti in nomine ipsius. haec ratio regni (sub)caelestis. post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis maturius uel tardius resurgentium, tunc, et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic [ideo] retractatur, quasi non praedicato apud creatorem ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit reuelatum. disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedicatione credendum apud creatorem. quid tibi uidetur? cum Abrahae semen post primam promissionem. qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? cum Isaac benedicens Iacob, filium suum: det ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae. nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? denique animaduertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda terrenae opimitatis. nos enim primo ad caelestia inuitamur. cum a saeculo auellimur, et ita postea inuenimur etiam terrena consecuturi. et euangelium uestrum quoque habet: quaerite primum regnum dei, et haec adicientur uobis. ceterum ad Esau praemittit benedictionem terrenam et subicit
[*]( 10] cf. I Cor. 15, 52-53. 18] cf. Gen. 22, 17. 20] Gen. 27, 2S. 28] Luc. 12, 31. ) [*]( 2 de addidi 7 (sub)eaelestisscripsi(cj.I. 12et419,21-22et30):caelestis JfjR 9 meritos M (o in i corr. tn. J) 10 conflagratione i23, confragationo 3f, confragrationeJJ1 11 athomoM 13 sicl?, sitilf ideo om.M(margini adscripsit m. 1) 18 quaMg: quamilf22 25 orisJf 28 et-quoque utsaepius uestrum quoque M, quoque uestrum R 30 praemittit scripsi: promittit MR ) 421
caelestem, de opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum adfectu filiorum, a terrenis bonis, imbuta per legem, postea ad caelestia per euangelium credendo deducitur. cum uero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes alios descendentes et innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perueniant, unde alii decidant, *** domini constitutum esse iudicium. cur autem, ut euigilauit et primum loci horrore concussus est, conuertitur ad interpretationem somnii? cum enim dixisset: quam terribilis locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim uiderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur in caelum. et utique portam caeli non nominasset, si caelum non aditur apud creatorem. sed est et porta quae recipit et quae perducit (uia) strata iam a Christo, de quo Amos: qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli sed et suis. qui cum illo erunt. et circumdabis enim illos tibi, inquit, tamquam ornamentum sponsae. ita per illum ascensum ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens: uolant uelut qui sunt milui, ut nubes uolant et uelut pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter, ut columbae. auferemur enim in nubes obuiam domino secundum apostolum, — illo scilicet filio hominis ueniente in nubibus secundum Danihelem — et ita semper cum domino erimus,
[*]( 1] Gen. 27, 39. 5] cf. Gen. 28, 12. 13. 12] Gen. 28, 17. 14] cf. loh. 2, 19-21. cf. lob. 10, 7. 17] Am. 9, 6. 19] Es. 49, 18. 22] Es. 60, 8. 24] I Thess. 4, 17. 25] cf. Dan. 7,13. 26] cf. II Cor. 5, 8. ) [*]( 6 alios descendentes et scripsi: et alios descendentes MR 9 decidant R. decident M, decidant <et) Eng lacunam signaui: domin<o autem desuper innixo et hoc et illud in doroin)i uelim suppleri iudicium MR, iudicio Urs iudicium. cur Eng: iudicium? cur uulgo 11 somnii M, somni R 12 terribilis M, terribilis est R uulgo 14 in caelum M, caelum R 17 nia addidi strata iam MR, strata uia Lat 24 auferemur R, auferamur M ) 422
eatenus, dum et in terra et in caelo qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: audi, caelum, et in aures recipe, terra. et ego quidem, etiam- i si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente, satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam; expectarem aliquid et de caelo a deo caeli sicut et terrae: ita crederem Christum sublimiora pollicentem eius esse, qui humiliora promiserat. qui experimenta maiorum de paruulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reseruauerat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis uero per ipsum dominum adnuntiaretur. at tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum nouum adnuntiet. prius est, aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam spero — nam didici —; immo ante omnia est, ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. at nunc uocas ad caenam nec domum ostendis: adlegas regnum nec regiam monstras. an qui» Christus tuus caeleste regnum repromittit non habens caelum? quomodo et hominem praestitit non habens carnem? o phantasma omne! o praestigia magna etiam promissionis!