In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n<m erit omnino melior atque perfectior. dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et solidae substantiae humanae. si enim difficile non fuit illi. putatiuae carni ueros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit, ueris et sensibus et actibus ueram dedisse substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius. [*]( 1] cf. Gen. 3, 19. 8] cf. I Cor. 15, 12. 11] cf. I Cor. 15. 14. 1\'21 cf. I Cor. 15, 15. 14] cf. Cor. 15, 17. 18. ) [*]( 1 reuertentis Lat: deuertentis MR 2 sumta M 7 est om. F 8 si Christi lIf. si Christus R ualebit MR. resurresit Pam 10 resurrpctione (yr. loco)-mortuorum om. F 12 inanis et lun: inanis 6t JIR, inanis est <et) Pam 23 exempla eius M (corr. m. T) 27 carni Kellnerus: carnis MR )
391
tuus enim deus eo, quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit, cuius non ualuerat ueritatem, meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hanc reformauit qualitatem, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem uerbo, aedificauit. et utique, si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, — erunt enim, inquit, sicut angeli — cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis accommodarit (unde)unde sumptam? quia nec tu mihi respondebis, unde illa apud te angelica sumatur. sufficit mihi hoc definire, quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei, quam tribus testibus sensibus obiecit: uisui tactui auditui. difficilius deo mentiri quam carnis ueritatem (unde)unde producere, licet non natae. ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si uere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem, a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem nostram natiuitate sua reformaret atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed ediscentis iam inter homines conuersari. quo magis angeli, neque ad
[*]( 9] Luc. 20, 36. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR deus eo 111R, ab eo F 4 hanc-qualitatem scripsi: hac qualitate MR 5 carnem om. F 7 ac MF, et R 8 tuus om. F 10 et om. F 11 undeunde Urs: unde MR 12 sumatur, sufficit uulgo 15 undeunde Lat: unde MR 18 certa ratione -= mit dem beslimmten Grunde qua MR, quia Oehlerus (in notis) 27 ediscentis scripsi (cf. 373, 18 et de carne Chr. c. 6): et discentes Afii1, discentis i23 ) 392
moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant. sed (unde)unde sumpta et quoquo modo omnino demissa, mentiti eam tamen non sunt. si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in homines formarit aliquando.