Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit, negantes Christum in carne uenisse, et tamen non. ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. : sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem. aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi. [*]( 24] cf. I Ioh. 2, 18. 22. ) [*]( 2 domini Lcd: dominum MR 3 <et) laesaa est. unus quidem eorum Pam 4 consputatus M, consputus R conuulsus est et F 7 oblatus om. F 10 fruerentur R, fruentur M 15 secundum <qui est in honore et gloria) Pam 22 in ista M, ista R uulgo 23 praecocos MF, praecoquos R uulgo abortiuos R, auorsiuos M 26 isto MGR3, isti Rt 27 praesuniserantitf 2spraesumtionemilf 29apertior F rennuendaniJlf )
389
qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto et diuersissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret et hoc modo creatoris forsitan deputaretur. non erat quod uidebatur et quod erat mentiebatur: caro nec caro, homo nec homo. proinde deus, opinor, nec deus. cur enim non etiam dei phantasma portauerit? an credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus? quomodo uerax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? quomodo antem, in semetipso ueritatem spiritus, fallaciam carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et tenebrarum, id est fallaciae, commisit communicationem? iam nunc. cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur, ut et omnia, quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio gesta sint, congressus contactus conuictus ipsae quoque uirtutes. si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum credi sine corporis ipsius ueritate. nihil solidum ab inani, nihil plenum a uacuo perfici licuit, putatiuus habitus, putatiuus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. nihil enim passus est qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit. euersum est igitur totum dei opus. totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi, negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. tradidi enim. inquit, uobis in primis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris et quod sepultus sit et quod resurrexerit tertia die. porro, si caro eius negatur, quomodo mors eius adseueratur, quae propria carnis
[*]( 11] cf. II Cor. fi. 14. 25J cf. I Cor. 15, 14. 27J I Cor. 15, 3-4. ) [*]( 6 homo, proinde uulf/o opinor scripsi: Christus MR 10 falhwiam MEt, fallacia R3 uulgo 12 tenebrarum, id est fallaciae scripst: fallaciae id est tenebrarum MR 13 Christi Urs: Christus MR 16 liberauit R, liberabit MF 29 resurrexerit MF, resurrexit R ) 390
est passio, per mortem reuertentis in terram, de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? negata uero morte. dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors ita et resurrectio est. proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra i subuersa est. nec ea enim ualebit, propter quam Christus I uenit, si Christi non ualebit. nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. atque ita inanis I est et fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum. inue-: niuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint. quasi resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. et sumus adhuc in delictis, et qui in Christo dormierunt. perierunt. sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Chiistus.I