Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum et suas habentium causas, uelim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis exhibuit. si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis. stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: sequitur statum similitudo. \'sed quomodo inter homines conuersaretur, nisi per imaginem substantiae humanae\'? cur ergo non potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat conuersari? quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset! satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie. et quidem alienae. aliquatenus enim indignis conueniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. cur enim non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua, ne et indigna et aliena uideretur eguisse? si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae [*]( 4] cf. Ps. 103, 4. 251 cf. Exol 3, 2. 26] cf. Exod. 14, 19. ) [*]( 1 brcuem 11, breue MF 2 sumsisse M 3 fuerant, sed utdgo undeunde Pum: unde MR surnta M, sumptam R modo mentiti omnino M 4 demissa scripsi: dimissam MR 10 admissus ■R3, admissum 31Rl 11 suas om. F uel imeudas M 12 tui R3, uti MRl 17 humanae om. F 19 stropham MIP, stofam JJ1, scofam F 22 aliquatenus acrtiysi: aliquantis Mli uti si !łI, ut si Rt, uti R3 26 idem R:t, id est MW )