Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit. de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti. et non est species eius neque gloria, et uidimus eum. et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad [*](5-388, 19] cf. adu. Iudaeos cap. 14. 7] cf. Matth. 15, 14: Luc. ! 6, 39. 10-121 cr. Ea. 53, 7. 121 cf. Es. 53, 2. 3. 17J cf. Koni. 9, 33. I Petro 2, 6. 7. cf. Es. 28. 16: 8, 14. 18] cf. Ps. 8. 6. 19} cf. Ps. 21, 7. 23] cf. Es. 28, 16; Ps. 117, 22; Eph. 2, 21; I Petro 2, 4-6. 27] Dan. 7, 13. 14. ) [*]( 5 discat MRF. dicat Rt abunti M 7 decidit MR\', deductus R\'J j 9 totidem om. F 12 os MR, os(suum\' Pam ne MR, nec FPam 27 aduentu MR, <secundo) aduentu Pam i )

387
ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant adduxerunt illum. et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genera et omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem [*]( 7] Ps. 44, 3-5. 12] cf. Ps. 8, 6. 13] cf. Ps. 8, 7. 14] cf. Zaeh. 12, 10, 12. Ioh. 19, 37. 16] Hier. 17, 9. 17] Es. 53, 8. 18] cf. Zach. 3, 3-5. 26] cf. Leu. 16, 5-10. ) [*]( 1 (et) aderat Pam 6 uitiabitur. tunc Eng: uitiabitur, tunc uulgo est Eng (loc. gem. secutus): et MR 7 supra F parenthesit. indicavit Eng 9 in aeternum F 13 <sub> pedibus Pam Ilj humanae <constitutum) Pam 19 ipsius Pam 25 cidari manda R, ddarim mundam M 26 enim non satis apte hic poni uidetur; aptim crte in loco gemello, quippe ubi antecedant aliqua de Ioscdech sacerdote, quae an hic interciderint suo iure dubitat Eng ) [*]( 25* )
388
Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus. idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt: circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse uenturum.