Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri. ut displicentis, ut cum maxime reuincendi. nouus noue uenire uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipsam fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur fuisse. competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum uenerit. nam cum intueor deum eius tanto aeuo patientissimum acerbissimi creatoris, adnuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id ratione fecit, tam reuelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas executuro, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. ceterum (si) paenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit. uane sustinuit praedicari Christum eius, quem non sustinuit exhiberi. aut sine causa intercidit temporis alieni decursum aut sine causa tam diu non intercidit. quid illum detinuit, quidue turbauit? atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere. [*]( 6 uenturus seripsi: uenturum Mli prophetiis scripsi: prophetis MR 9 exigis (= du, erreichst) scripsi: exigit JIR 13 displicentem fort. 15 ipsam M, ipse R 18 Christum <meum) fort. deum scripti: dominum Mlt 19 aceruissimi M 21 ratione R, rationem MF 2;1 si addidi 26 perseuerauerit. uane uulyo 29 non om. F )

381
alterum [uero] iam dudum debuerat traduxisse alterum nondum, ne illum quidem tam diu saeuientem sustinuisset, istum uero adhuc quiescentem inquietasset, circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe uarius et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum et uanus utrobique. non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. manet et creator, qualis omnino est; ueniet et Christus, qualis et scribitur. quid uenit post creatorem, quem emendare non ualuit? quid ante Christum eius reuelatus est, quem reuocare non potuerit? aut si emendauit creatorem, post illum reuelatus, ut emendanda praecederent, ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus sicut creatoris. aliud est, si et ipse post illum rursus adueniet, ut primo quidem aduentu processerit aduersus creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo uero procedat aduersus Christum, regnum redarguens eius. tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est. aut si iam hinc perfecta res est eius, uane ergo uenturus est, nihil scilicet peracturus.