Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus, uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem. [*]( 1 nero seclusi: alterum ergo Eng 2 sustinuisset Eng: sustinuisse MR 3 inquietasset ltlF, inquietasse Buulgo 8 creatorem om. F 9 reuelatus R, reuelatum MF 10 reuelatns MR, reuelatus est Rig (nescio unde) Oehlerus 11 praecederent. ergo Rig Oehlerus 20 proluserim MF, praeluserim R 21 exhinc iam scripsi: et hinc iam MR comminuI M, communis F, cominuB R 24 ut postea <a) Christo suo fort. 28 commixta scripsi: commixtae MR )

382
duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum. id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam: dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus. siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos, siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum; sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus, sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando [*]( 9] Es. 50, 6. 16] cf. Ioel 3, 18. 17] cf. Exod. 3, 8. 20J Es. 41, 19. 22] Es. 43, 20. 27] cf. I Cor. 9, 9—10. cf. Deut. 5. 2o. 28] ct\'. I Cor. 10, 4. ) [*]( 5 temporum Pam 6 ipsa. et uulgo 10 uero om. F 17 defrutum MRJ, defructum F, fructum Rl 18 non tamen add. R3, om. MRy 19 Samias MR, psomias Lat cocturum Leopoldus 21 in (alt. loco) otn. F cedrum et buxum Pam 24 uulpiculis M fabulosisque om. F 26 ethnicorum Lat 27 bobus (utroque loco) JI, bubus R uulgo )
383
comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.