\'Non fuit\', inquis, \'ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset [*](2 qua scripst: quia MR parenthesin indicaui 3 fuerat MF, fuerit R 5 qua MR, quia Rig 8 defendi se Rig: defendiase M, defnnsione F. defensionem R 13 exorbitaria regula M rerum quae scripsi: rerumqur:- MR principales M, principalis R uulgo 15 deum post Christum R . Christum post deum MRl 16 qua Oehlerus 19 non et M, et non Ruulpo 24 substructum (scil. opus) scripsi: substructam MR 25 indiceretur JIR:!, indicaretur Rl 26 debens MR3, debes Rl )
379
probaturus per documenta uirtutum\'. at ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et, ipse postmodum exauctorauit. siquidem edicens multos uenturos et signa facturos et uirtutes magnas edituros (ad) auersionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et uirtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. aut quale est, si inde se uoluit probari et intellegi et recipi, ex uirtutibus dico, unde ceteros noluit, aeque et ipsos tam subito uenturos quam a nullo auctore praedicatos? si quia prior eis uenit et prior uirtutum documenta signauit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris quibusque praeripuit, uide, ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inuentus creatore, ante iam cognito et proinde uirtutes ante operato et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. igitur si priorem uenisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem t cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo, quo posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior * non potuit. iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem uirtutes, quas solas ad fidem Christo tuo uindicas, interdum per famulos suos retro edidisse interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum (tuum) non ex solis uirtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes uirtutibus creatoris et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. quamquam, et si alia documenta inuenirentur in tuo Christo,
[*](4] cf. Marc. 13, 22. cf. Matth. 24, 24. ) [*]( 3 esauctorauit, siquidem uttlgo 4 ad add. Eng 8 ceterosR3, ceterisMR1 11 ita <sibi) fort. 14 non aliter MR, nominaliter Iun, nominatim Lat 15 si MR3, sic Rl 16 cludet MR, eludet F, excludet fort. (ea qua uti solet auctor significatione: ausbruten = hervorbringen), cudet (cudere = prãgen) Eng 17 quo MR, quod Gel uulgo 18 posteros MR3G, posteris R1 19 lacunam signaui: praedamnari desidero non potuit MRl, esse potuit R3 uulgo 23 tuum addidi 25 interpretari = probare, ut videtur, nisi malis pro illum rescribere illae et interpretari accipere servsu passiuo respondentes MR1, respondentem R3 ) 380
noua scilicet, facilius crederemus etiam noua eiusdem esse. cuius et uetera, quam cuius tantummodo noua, egentia experimentis fidei uictricis uetustatis, ut sic quoque praedicatus uenire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et uirtutibus. praesertim aduersus Christum creatoris uenturus et signis et prophetiis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diuersitatum species reluceret. sed quomodo a deo numquam praedicato Christus eius praedicaretur? hoc est ergo, quod exigis: nec deum nec Christum tuum credi, quia et deus ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit.,