Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum. quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. : quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.