Nunc, quia cum Iudaeis negas uenisse Christum eorum. recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt. primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae [*]( 7] Ps. 21, 23. 10] Ps. 21, 26. 11] Ps. 67, 27. 13] Mal. 1. 10-11 22-419, 3] cf. adu. Iudaeos c. 13. 25] cf. Ea. 2, 20. ) [*]( 1 signum M, signa R thau MR 2 thau MR 3 T R, te M 5 fore M (Jore c. part. fut. et apud alios, sicut Liuium, inuenilur), forte 221, patri R\'J uulgo relaturos R:J, relaturus MR1 8 parenthesin itidicauit Eng 11 sexagesimo septimo Pam: LVII M, quinquagesimo aeptirno R 12 Micheae MR, Malachiae Pam (recte, quantum ad rem, sed \' saepius confundit prophetias auctor) 14 excipiam MF, accipiam Rvulgo 15 glorificatum Pam: gloriatum MR 24 et despexerunt M, despexerunt R )
417
+ fecerunt adorandis uanis et nociuis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum ueritate idola proiecit, uide an quod sequitur expunctum sit. abstulit enim dominus Sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum et ciuitatem dei. nam exinde apud illos destitit dei gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super uineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne prouenirent domui Israhelis. fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronauerat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad Iohannem; dehinc, cum ex perseuerantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: propter uos nomen meum blasphematur in nationibus, — ab illis enim coepit infamia — et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non (in) paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, ciuitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei deuorant, derelicta filia Sion est tamquam specula in uinea uel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israhel dominum non cognouit et populus eum non intellexit, sed dereliquit et in indignationem prouocauit sanctum Israhelis. sic et machaerae condicionalis comminatio: si nolueritis nec audieritis mie, machaera uos comedet, probabit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo
[*]( 3—5] cf. Es. 8, 1—3. 8] cf. Es. 5, 6. 10] cf. Es. 5, 4. 11] cf. Es. 5, 7. 12J cf. Luc. 16, 16. 14] Es. 52, 5. 17] cf. Es. 1, 7—8. 22] cf. Es. 1, 3-4. 23] cf. Dent. 29, 24-25. cf. Es. 1, 20. 24] Es. 1, 20. ) [*]( 1 noctuis Pam (= vuxxeptotv, sed cf. adu. Iud. c. 13) 9 Borech MF, Soreth R 13 ei Pam: ea MR 15 nomen meum blasphematur M, blaepheniatur nomen meum R 17 (in) paenitentiam scripsi: paenitentiam MR. paenitentiae Lat, paenitentia (eum) Eng 18 exustae (igni> Pam (ex loco gem.) 20 derelicta (est) Pam Sion est scripsi: Sion et jyfR, Sion Pam 24 nolueritis ed. Migniana: uolueritis MR ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 27 ) 418
quinquagesimo octauo dispersionem eis postulat a patre: disperge eos in uirtute tua, qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: propter me haec, inquit, facta sunt uobis, in anxietate dormietis. satis uane, si haec non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. atquin Christum. inquam, alterius dei dicitis a creatoris uirtutibus et potestatibus, ut aemulis, in crucem actum. sed ecce defensus ostenditur a creatore: et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam adseuerauerant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant et a militibus falsum testimonium cadaueris subrepti. igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis — sed reuinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum — aut, si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius ludam, si aduersarium sui peremissent. certe, si nondum uenit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum uenerit ergo, patientur. et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi ciuitates exurendae, quae iam in tumulis? ubi dispersio gentis, quae iam extorris? redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inueniat, et alium contende uenisse. iam uero quale est, ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione uiolata. ipsa aula sua et arce calcata? an hoc magis adfectauit? plane deus zelotes. tamen uicit. erubesce, qui uicto deo credis. quid sperabis ab eo, qui se protegere non ualuit? aut enim per
[*]( 1] PB. 08, 12. 3] EB. 50, 11. 9] Es. 53, 9. 11] cf. Matth. 26, 15. 12] cf. Matth. 28, 12-13. 20-22] cf. Es. 1, 7—8. ) [*]( 0 1 quinquageaimo octauo Pam: LVII MF, quinquagesirao septimo R disperge Pam N, disperde MR 8 aemulis 31, ab aemulis R uulgo 10 subreptum eam Pam 14 et deleri vult Pam 17 Indam = ludaeos aduersarium sui (— ipsius) MF, aduersariom (domini) sui R uulgo peremissent sc. Iuda id est Iudaei 27 deus MR3, om. 22l tamen = jedenfalls zelotea, tamen uulgo ) 419
infirmitatem oppressus est a uirtutibus et hominibus creatoris aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.