Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae diuinitatis. satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint quam eius dei, quem Christus praedicauit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interuersionem, ubi posteritas inuenitur. quod etiam primo libello intexui. sed et nunc congressio ista seorsus in Christum examinatura eo utique proficiet, ut, dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem, — ceterum in praescriptionum compendiis uincit — sed [decretum est] ut gestientem ubique aduersario occurrere, in tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum, qui numquam sit adnuntiatus, quam eum, qui semper sit prae dicatus. [*]( .> EXPLICIT ADVERSVS MARCIONE LB II. INCIPIT LIB TERs CIV J1, Explicit Q. Septimi Florentis Tertulliani aduersus Marcionem liber secundus; incipit eiusdg liber tertius F 6 secundum uestigia R, ut etiam autem (in maiuscula miniata) M 18 intexui. sed R\'J, inteluisrt MRl 19 seorsus M, seorsum Ji 20 excludatur Marcionis MR\'J, Marcionis excludatur Rl 22 parenthesin indicaui 23 decretum est Kedusi: uerborum ordinem inuertere uult van der Vliel hoc modo: sed l,\'cretum est, non ut laborantem, (sed) ut gestientem (= ouantem ?) ullilfue aduersario occurrere )

378