Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. adest rursus Esaias: adnuntiauimus, inquit, coram ipso: uelut puerulus, uelut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata. deficiens citra omnes homines, sicut et supra patris ad filium uox: quemadmodum expauescent multi super te. sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. quodcumque illud corpusculum sit, quonam habitu et quonam conspectu fuit? si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus. talis enim habitu et adspectu adnuntiabatur. nam etsi tempestiuus decore apud Dauid citra filios hominum, sed in allegorico illo statu gratiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui uere species et decor et gloria ipsius est. ceterum in corporali habitu apud eundem prophetam uermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. neque interiorem qualitatem eius eiusmodi adnuntia sunt. si enim plenitudo in illo spiritus constitit., agnosco uirgam de radice Iesse: flos eius meus erit Christus.,\' in quo requieuit secundum Esaiam spiritus sapientiae et, intellectus, spiritus consilii et uigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris dei. neque enim ulli\' [*](6] Es. 53, 2-3, 11] Es. 52, 14. 16] Pa. 44, 3. 17] cf. Ps. 44, 4. 20] Pa. 21, 7. 24] Ea. 11, 2-3. 26—405, 24] cf. adn. Iudaeos c. lJ. ) [*]( 10 bomines. sicut uulgo 12 uerba quodcumque-adnuutiabatur. quae in MR supra post cum scripturis conferamus leguntur, huc transposui 13 illud corpusculum c/. supra l. 6, 7, 10 quonam habitu et quonam conspectu scripsi: quoniam habitum et quoniam conspectum MR 14 fnit scil. Iesus Christus fuit. si ltulgo 16 citra MR (c/. adu. Iud. 14): supra Pam 18 ensera Pam 19 in corporali habitu scripsi: habita incorporabili MR 22 eiusmodi R3, cuiusmodi MRl adnuntia sunt scripsi: adnuntias (ex adnuntia §) MRl, adnuntiat R3 uulgo )