Nunc, si nomen Christi, ut sportulam furunculus, cap-; tauit, cur etiam Iesus uoluit appellari, non tam expectabili; apud Iudaeos nomine? nec enim, si nos, per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum eius, hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta : est sapientia, nota erit res. denique ad hodiernum Christum\' sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. qui ergo et in eo nomine uenit, in quo Christus \' non praesumebatur? potuit in eo solo nomine uenisse, quod solum praesumebatur. ceterum cum duo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. siue enim \' ideo Christus, ut interim quasi creatoris inreperet, obstrepit Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris, siue (ideo Iesus,) ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris. quid horum \' constare possit, ignoro. constabit autem utrumque in Christo I creatoris, in quo inuenitur etiam Iesus. quomodo, inquis? : disce et hic cum partiariis erroris tui, Iudaeis. cum successor I Moysi destinaretur Auses, filius Naue, transfertur certe de pristino nomine et incipit uocari Iesus. certe, inquis. hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. nam quia Iesus Christus\' secundum populum — quod sumus nos, nati in saeculi desertis - introducturus erat in terram promissionis melle et lacte, [*](11J cf. Es. 29, 14. 24-403, 20] cf. adu. Iadaeos c. 9. 24] cf. Ios.\' 1,1-9. 25] cf.Num. 13,9.17. 28] cf. Nom. 14,29-31. 29] cf. Exod.3. S. ) [*]( 4 nec eras. M 5 crediderint scil. Iudaei 6 euangelium breuiter dictum pro: euangelii examinatio, quae sequetur ira libro IIII probauit susp. Eng (cf. Matih. 24, 24; Marc. 13, 22) 15 non om. R1 praesumebatur. potuit uulgo 18 ideo R, in deo MF obstrepit Urs; obrepitiUiJ 20ideolesus add. Urs 21 non om. F 22 constare in ras. a m. 1M 25 Auaes R, auies 31 )
403
manantem, — id est (in) uitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius — idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, (id est) per euangelii gratiam, prouenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi (praeceptis.) — petra enim Christus — ideo is uir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Iesus cognominatus. hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur. quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? cum ergo mandato diceret populo: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam. qui te custodiat in uia et introducat in terram, quam paraui tibi; intendite illi et exaudite eum, ne inobaudieritis eum; non enim celabit te, quoniam nomen meum super illum est, angelum quidem eum dixit ob magnitudinem uirtutum, quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet diuinam uoluntatem, Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. id enim nomen suum confirmauit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed legum eum iusserat exinde uocitari. ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo. facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. nam et a nobis proinde diuersitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec uos probare poteritis alterius dei uenisse
[*]( 4] cf. Ios. 5, 2. 5] cf. I Cor. 10, 4. 10] Exod. 23, 20-21. 1*J cf. Nura. 13, 17. ) [*]( 1 in addidi (sec. loco gem.) 3 id est add. Pam (sec. loc. gem.) õ praeceptis add. Pam (sec. lac. gem.) 6 imagine Pam 12 intende—exaudi —inobaudieris Pam 13 obaudieritis M (in a. u. add. m. 1) 14 celabit Eng: celauit MF, celaui Huulgo 15 eum R3, meam JZi?1 18 id rnim scripsi (loc. gem. secutus; cf. supra: quoniam nomen meum super illum est): identidem MR 19 auxsen M 21 creatoris-Christum om. F 22 nec 31, non R 25 Christo ...V, Christum R. ) [*]( 26* ) 404
Christum, nisi eum longe alium demonstraueritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris uindicare, nisi talem eum ostenderimus, qualis constituitur a creatore. de nominibus iam, obduximus: mihi uindico Christum, mihi defendo Iesum.I