De exitu plane, puto, diuersitatem temptatis inducere, [*](6] Es. 53, 3. 7] Es. 58, 7. 9] cf. Es. 42, 2-3. 20] Es. 50, 10. \'221 Es. 53, 4. cf. Matth. 8, 17. :35-410, 3] cf. adu. Iudaeos c. 10. ) [*]( 1 uniuersitas scripsi (loc. gem. seculus): diuersitas MH 3 censendam ZI Pano: censendum R reliqui 4 autem de proposito, si uulgo 6 Christus? hoino uulgo 10 arudinero M lllignumJf 12 extinxit. non uulgo extinxit <sed lucernom magis fecit ortu luminis sui> Pam 13 et addidi, Mon recte putans addidisse in loco gemello imitatorem itaque 14 dup- plici M 16 sic om. F 17 excuti JlRI, discuti B3 uulgo 18 illuc R*, illud MIll quasi in rem praesentem = quasi usque in praesentiam rei ifmtts; hie enim de adnuntiatione tantum rei disseritur 19 cxpungamus H. eipugnamus MF 21 et seclusi (cf. adu. Marc, IIII 22: quia deum metuens audiat) exaudiat M, exaudiet R uulgo 25 temtatis M )
406
negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum, quod ipse maledixerat: maledictus, inquit, omnis qui pependerit in ligno. sed huius maledictionis sensum differo digne a sola praedicatione crucis, de qua nunc maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem. de figuris prius edocebo. et utique uel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum. si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi portaret ipse, Christi exitum iam tunc denotabat, in uictimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph. et ipse Christum figuraturus, uel hoc solo, ne demorer cursum. quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam. sicut et Christus a Iudaeis carnaliter (fratribus,) cum benedicitur a patre etiam in haec uerba: tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes uentilabit pariter ad summum usque terrae, non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut saluator, cuius cornua essent crucis extima. nam et in antemna, quae crucis pars est, extremitates cornua uocantur, unicornis autem mediae stipitis palus. hac denique uirtute crucis et hoc more cornutus uniuersas gentes et nunc uentilat per fidem, auferens a terra
[*]( 4] Deat. 21, 23. 18] Deut. 33, 17. ) [*]( 5 differo = semoueo (cf. Apol. c. 40: dilati ab omni frnge uitae) digne (= iure) a scripsi: dignae R, digne M 13 portaret ipse M. ipse portaret It 15 <in) Christum Urs figuraturus Eng: figuratus MR uel scripsi (locum gem. seculus): nec MR 16 passus est <et uenumdatus in Aegyptuni N Pum 17 carnaliter <frl\\tribus> Oehlerus (loc. gem. secutus): carnaliter MR, carnaliter <fratribus uenundatus, a Iuda cum traditur. nam et)Pctm 18 a patre etiam om. Pam 20 terrae. non uulgo 24 extima llfF, extrema If antemna <nauis) Pam 25 mediae Eng: media MR, medius Frs, medio lun ) 407
in caelum, et tunc per iudicium uentilabit, deiciens de caelo in terram. idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum Iacob in Simeonem et Leui, id est in scribas et Pharisaeos, — ex illis enim deducitur census. istorum — spiritaliter imprecatur: Simeon et Leui perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti; in consilium eorum ne uenerit anima mea et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt neruos tauro, id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo neruos utique eius clauis desaeuierunt. ceterum uanum, si post homicidia alicuius bouis illis exprobrat carnificinam. iam uero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Iesus aduersus Amalech proeliabatur, expansis manibus orat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus caedentibus pectus et facie humi uolutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat, dimicaturi quandoque aduersus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Iesus uictoriam esset relaturus? idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare proposuit? an et hic dominicae crucis uim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum et salus exinde praedicabatur?
[*]( 5] Gen. 49, 5. 7] Gen. 49, 6. 15] cf. Exod. 17, 10-13. 221 cf. Xum. 21, 8-9. ) [*]( 3 cum Iacob <exporrigens benedietionem) in Simeonem Pam (loc. gem. sec.) 4 parenthesin indicauit Eng 5 imprecatur scripsi (imprecari in aliquem = jem. verfluchen, sicut imprecatio = Verfluehung): interpretatar 3/iJ 11 quem pendet a btlffigendo (Eng) 12 prophetarum (interfecerunt et> Pam 16 orabat Pum 18 uolutante: caue mutes see, loco gem., qui habet uolutats; cf. enim Apol. c. 40: in sacco et cinere uolutantes 23 <Israeli) salutare proposuit (eo tempore, quo a aerpentibus exterminati sunt,) nisi quod et hic Pam 24 et om. F 27 salus MR:!, sanitas li1 ) 408