Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

De quaestione carnis et per eam natiuitatis et unius interim nominis Emmanuhelis hucusque. de ceteris uero nominibus, et inprimis Christi, quid pars diuersa respondebit? si proinde commune est apud uos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sic utriusque dei filium Christum competat dici. sicut utrumque patrem deum, certa ratio huic argumentationi refragabitur. dei enim nomen, quasi naturale diuinitatis, potest in omnes communicari, quibus diuinitas uindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo: nam et sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terris, Christi uero nomen, non ei natura ueniens sed ex dispositione. proprium eius efficitur, a quo dispositum inuenitur, nec in communicationem alii deo [*]( 4] Ps. 44, 5. - 6] Ps. 44, 6. H] ib. 25] I Cor. 8, 5. ) [*]( 4 deducet R (sic et in loco gemello cod. Fuld.), deducit M 6 utique Lnt 7 minae et traducticmes JIR. minantes traductionem Pam (ex loco gemellll. quipotius hinc sanundus mihi uidetur) transfigentes MRl. transfigurantas R3 (errore typotltetico, ut uidetur) 11 allegorica MR*, allegorice Rl 21 sic scripxi: sicut JIR 22 sicut scripsi: sic MR deum scripsi: dominum MR certa JIRI, certe R\'.1 uulgo 28 inuenitur. nec uulgo )

401
subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem. cui et nomina priuata debebit. quale est enim, quod diuersas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordia dispositionum, quando nulla magis probatio adsisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in dispositione eorum etiam diuersitas nominum inueniretur? nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. quibus deficientibus, si quando, nunc Graeca catachresis de alieno abutendo succurrit. apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositio eius. quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore uindicat, non dico aliena, sed uetera et uulgata, quae uel sic non competerent deo nouo et incognito? quomodo denique docet nouam plagulam non adsui ueteri uestimento nec uinum nouum ueteribus utribus credi, adsutus ipse et inditus nominum senio? quomodo abscidit euangelium a lege, tota lege uestitus, in nomine scilicet Christi? quis illum prohibuit aliud uocari, aliud praedicantem, aliunde uenientem, cum propterea nec corporis susceperit ueritatem, ne Christus creatoris crederetur? uane autem noluit eum se uideri, quem uoluit uocari, quando et si uere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non uideretur, si non uocaretur. at nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. si enim Christus unctus est, ungui (autem) utique corporis passio est, qui corpus non habuit ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit Christus uocari nullo modo potuit. aliud est, si et nominis phantasma adfectauit. (sed quomodo\', inquit, \'inreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen\'? inconstantem aut [*]( 14] cf. Matth. 9, 16. 17. ) [*]( 4 discordia scripsi: discordiam MR 6 dispositionei23, dispositionem MR1 K tunc Ciacconius 9 catachresis F, catachersis .hI, katachreBis R uulgo 10 deficere puto nihil debere Eng dispositio scripsi (cf. supra l. 1 tt 6): dispositiones MR 11 filio suo nomina quoque fort. 14 ueteri.. M 15 inditus M, inclitua F, indutus R uulgo 16 senio datiuum intellege aeque pendentem ab adsutus ut ab inditus 17 in deleri uult Eng 19 susperit M (ce 8. u. add. m. 1) 24 autem addidi 25 est. qui uulgo ) [*]( XXXXVII Tert. III. ) [*]( 26 )
402
subdolum deum narras: aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid promouere. multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae, aduersus creatorem in sui dei nomine uenientes. sed nec effectum consilii huius inuenio, ! cum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius aliquem quam alterius dei Christum, sicut euangelium probabit. I