Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit. [*]( 21] Luc. 11, 27. 22] cf. Loc. 8, 20. ) [*]( 2 paraturae MF, paratura R utilgo 13 in deo caro scripsi: caro in i]r<i MR 15 magis cf. supra facilius 16 appelli MF, Apelli 11 18 mutuatuin R, mutuatam MF 24 uerba et uidebimus-tempore, quae in libr. mss. paulo supra post foris stare leguntur, huc transtuli 25 in t-nipore MF, tempore Ruulgo 26 tamen quod supra statui scil. teneo, qnnd nescio an pro tamen sit rescribendum. 28 expugnandam MRl (cf. ■704. 27), expungendam R3uulgo )

394
quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur. tam carnem quam natiuitatem? aut si dixeris: uiderit opinio humana, iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse quam quod homines fecerat opinari, iam tu potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. nam et mulierculae nonnumquam praegnantes sibi uidentur, aut sanguinis tributo I aut aliqua ualitudine inflatae. et utique debuerat phantasmati?I scaenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset qui i personam substantiae ipsius egisset. plane natiuitatis merdacium recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. turpissimum scilicet dei etiam uera natiuitas. age iam, perora in illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum quod es; carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca uterum, tanti animalis, id est hominis, producendi officinam: persequere et partus inmunda et pudenda tormenta et ipsius exinde puerperii spurcos anxios ludicros exitus: tamen, cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena et caro damnatione. si uere ista passus est Christus. minus fuit nasci; si mendacio passus est, ut phantasma, potuit: et mendacio nasci. summa ista Marcionis argumenta. per\' quae alium efficit Christum, satis, opinor, ostendimus nOli\'i consistere omnino, dum docemus magis utique competere i deo ueritatem quam mendacium eius habitus, in quo Christum suum exhibuit. si ueritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus i est. ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum I ea, per quae expugnat, destruuntur. itaque, si carneus habe-\' bitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma [*](4 tu scripsi: tunc MR 9 carnis J/223. carnem Ml desaltasset R\',\' adeltasset MRl 10 plane natiuitatis .... edidisti cum ironia dH; animaduertas 12 etiam uera natiuitas scii.: non solum uera caro 13 inuehere R, inueherer MF 14 animae om. F uoca una. ? 18 indigna F, digna MR 20 caro damnatione scripsi: carne damnati\'» JIR 21 fuit MF, fuisset R 24 consisterem M )
395
non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex natiuitate uenturus adnuntiabatur a creatoris prophetis. utpote Christus creatoris.