Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae diuinitatis. satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint quam eius dei, quem Christus praedicauit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interuersionem, ubi posteritas inuenitur. quod etiam primo libello intexui. sed et nunc congressio ista seorsus in Christum examinatura eo utique proficiet, ut, dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem, — ceterum in praescriptionum compendiis uincit — sed [decretum est] ut gestientem ubique aduersario occurrere, in tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum, qui numquam sit adnuntiatus, quam eum, qui semper sit prae dicatus. [*]( .> EXPLICIT ADVERSVS MARCIONE LB II. INCIPIT LIB TERs CIV J1, Explicit Q. Septimi Florentis Tertulliani aduersus Marcionem liber secundus; incipit eiusdg liber tertius F 6 secundum uestigia R, ut etiam autem (in maiuscula miniata) M 18 intexui. sed R\'J, inteluisrt MRl 19 seorsus M, seorsum Ji 20 excludatur Marcionis MR\'J, Marcionis excludatur Rl 22 parenthesin indicaui 23 decretum est Kedusi: uerborum ordinem inuertere uult van der Vliel hoc modo: sed l,\'cretum est, non ut laborantem, (sed) ut gestientem (= ouantem ?) ullilfue aduersario occurrere )

378

Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum. quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. : quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

\'Non fuit\', inquis, \'ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset [*](2 qua scripst: quia MR parenthesin indicaui 3 fuerat MF, fuerit R 5 qua MR, quia Rig 8 defendi se Rig: defendiase M, defnnsione F. defensionem R 13 exorbitaria regula M rerum quae scripsi: rerumqur:- MR principales M, principalis R uulgo 15 deum post Christum R . Christum post deum MRl 16 qua Oehlerus 19 non et M, et non Ruulpo 24 substructum (scil. opus) scripsi: substructam MR 25 indiceretur JIR:!, indicaretur Rl 26 debens MR3, debes Rl )

379
probaturus per documenta uirtutum\'. at ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et, ipse postmodum exauctorauit. siquidem edicens multos uenturos et signa facturos et uirtutes magnas edituros (ad) auersionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et uirtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. aut quale est, si inde se uoluit probari et intellegi et recipi, ex uirtutibus dico, unde ceteros noluit, aeque et ipsos tam subito uenturos quam a nullo auctore praedicatos? si quia prior eis uenit et prior uirtutum documenta signauit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris quibusque praeripuit, uide, ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inuentus creatore, ante iam cognito et proinde uirtutes ante operato et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. igitur si priorem uenisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem t cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo, quo posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior * non potuit. iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem uirtutes, quas solas ad fidem Christo tuo uindicas, interdum per famulos suos retro edidisse interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum (tuum) non ex solis uirtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes uirtutibus creatoris et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. quamquam, et si alia documenta inuenirentur in tuo Christo, [*](4] cf. Marc. 13, 22. cf. Matth. 24, 24. ) [*]( 3 esauctorauit, siquidem uttlgo 4 ad add. Eng 8 ceterosR3, ceterisMR1 11 ita <sibi) fort. 14 non aliter MR, nominaliter Iun, nominatim Lat 15 si MR3, sic Rl 16 cludet MR, eludet F, excludet fort. (ea qua uti solet auctor significatione: ausbruten = hervorbringen), cudet (cudere = prãgen) Eng 17 quo MR, quod Gel uulgo 18 posteros MR3G, posteris R1 19 lacunam signaui: praedamnari desidero non potuit MRl, esse potuit R3 uulgo 23 tuum addidi 25 interpretari = probare, ut videtur, nisi malis pro illum rescribere illae et interpretari accipere servsu passiuo respondentes MR1, respondentem R3 )
380
noua scilicet, facilius crederemus etiam noua eiusdem esse. cuius et uetera, quam cuius tantummodo noua, egentia experimentis fidei uictricis uetustatis, ut sic quoque praedicatus uenire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et uirtutibus. praesertim aduersus Christum creatoris uenturus et signis et prophetiis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diuersitatum species reluceret. sed quomodo a deo numquam praedicato Christus eius praedicaretur? hoc est ergo, quod exigis: nec deum nec Christum tuum credi, quia et deus ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit.,

Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri. ut displicentis, ut cum maxime reuincendi. nouus noue uenire uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipsam fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur fuisse. competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum uenerit. nam cum intueor deum eius tanto aeuo patientissimum acerbissimi creatoris, adnuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id ratione fecit, tam reuelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas executuro, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. ceterum (si) paenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit. uane sustinuit praedicari Christum eius, quem non sustinuit exhiberi. aut sine causa intercidit temporis alieni decursum aut sine causa tam diu non intercidit. quid illum detinuit, quidue turbauit? atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere. [*]( 6 uenturus seripsi: uenturum Mli prophetiis scripsi: prophetis MR 9 exigis (= du, erreichst) scripsi: exigit JIR 13 displicentem fort. 15 ipsam M, ipse R 18 Christum <meum) fort. deum scripti: dominum Mlt 19 aceruissimi M 21 ratione R, rationem MF 2;1 si addidi 26 perseuerauerit. uane uulyo 29 non om. F )

381
alterum [uero] iam dudum debuerat traduxisse alterum nondum, ne illum quidem tam diu saeuientem sustinuisset, istum uero adhuc quiescentem inquietasset, circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe uarius et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum et uanus utrobique. non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. manet et creator, qualis omnino est; ueniet et Christus, qualis et scribitur. quid uenit post creatorem, quem emendare non ualuit? quid ante Christum eius reuelatus est, quem reuocare non potuerit? aut si emendauit creatorem, post illum reuelatus, ut emendanda praecederent, ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus sicut creatoris. aliud est, si et ipse post illum rursus adueniet, ut primo quidem aduentu processerit aduersus creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo uero procedat aduersus Christum, regnum redarguens eius. tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est. aut si iam hinc perfecta res est eius, uane ergo uenturus est, nihil scilicet peracturus.