Sed et iurat deus). numquid forte per deum Marcionis? \'immo>, inquit, multo uanius, quod per semetipsum\'. quid uelles faceret, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? igitur peierantem deprehendis an uane deierantem? sed non potest uideri peierasse qui alium esse non sciuit, ut dicitis. quod enim sciit, hoc deierans uere, non peierauit. sed nec uane deierat alium deum non esse. tunc enim uane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum [*]( 6] cf. Gen. 4, 11. cf. Gen. 4, 14. 15. 10] Gen. 18, 21. 19] cf. E*. 45, 23., ) [*]( 3 temporalem R3, temporale MR1 4 nec addidi 5 nec Euam MR, •?t Eaam Oehlerus restitutionis R3, restitutioni jJIRl 9 simulabitur Jf, simulabatur R uulgo 11 consummantur M (= ouvTsXouvta-), consumantur R, consumment Parn 12 agnoscam. et uulgo 13 cupidus? an uulgo et addidi 20 quod multo uanius Urs uelles faceret scripsi: cellet faceret .;.11Rl, uellet facere M3 23 an R3, ad MR1 25 sciit Eng: scit J/iif peierauit 31 (ui s. u. add. m. 1) nec uane MR, non uane Oehlerus ) [*]( 24* )
372
cultores, nunc uero et haeretici. iurat igitur per semetipsum. ut uel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. hoc ut deus faceret, tu quoque, Marcion, coegisti. iam tunc enim prouidebaris. proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est, quod efficit deo credere. satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob uituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me. et indignatus ira disperdam illos et faciam te in nationem magnam. unde meliorem soletis adfirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. miserandi uos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. sed sufficit, si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulauit. ad hoc enim famulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille. postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum.
Iam nunc, ut et cetera compendio absoluam, quaecumque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et adfectus suscepisset, per quos uim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret. I sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. de isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem, — quamquam et cum haereticis non multo diuersa congressio — sed [*]( 8] Eiod. 32, 10. 11] cf. Exod. 32, 32. ) [*]( 1 haeretici R, baereticos M igitur llfR, ergo F 9 indignatns ir. R (θωμωθες όργ), in ira M 12 inquit om. R 13 miserandi MR. niiserando Rl 22 pusilla om. F 24 potuisse R, potius se M 29 Jill- i renthesin indicaui 30 et cum lIIR, nec cum Urs non multo JfR. multo Vrs diuersa om. R congressio-sed quatenus scripsi: congressio stet. quatenus 11[, stet congressio. quatenus li )
373
quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae condicionis deuersatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de uestra fide reuincimini. si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae strauit, ut etiam morti subiceretur, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen ludaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? an hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates exprobrantur a uobis? nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conuersatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit et exinde omni dispositioni suae uoluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud eum scriptum est. qua diminutione in haec quoque dispositus est a patre, quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio [iam inde hominem] quod erat futurus in fine. ille est, qui descendit, ille, qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. ceterum quia patrem nemini uisum etiam commune testabitur euangelium, dicente Christo: nemo cognouit patrem nisi filius. ipse enim et ueteri testamento pronuntiarat: deum nemo uidebit et uiuet, patrem inuisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus, qui uidebatur dei filius. sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc
[*]( 6] cf. Phil. 2, 8. 15] cf. Ps. 8, 6. 22] Matth. 11, 27. 23] Exod. 33, 20. ) [*](*2 Jeuersatumil/iZadiuersatum IPuulgo 6 subicereturM, subiceretiSnulgo s an notione rariore = nonne: sind es nicht etiva eben diese Kleinheiten, icelehe... 9 hinc om. Gel 10 cui .1.1[, cuius R 11 «obis M (u 8. u. a m. J) 14 et Lat: ut MR 16 eum (scil. deum creatorem) JIB. Dauid Urs 17 haec JIR3, hac R1 18 iam inde hominem seclusit Eng: sedfortasse et hic duplcx agttoscenda est recensio: 1) ediscens iam inde hominem, b) ediscens iam inde a primordio quod erat futurus in fine 20 quia c. acc. c. inf. coniunctum d apud alios auctores inueniri recte monet Eng: seclusit Pam 25 fort. sic transponendum: sed et in persona Christi penes nos Christus accipitur ) 374
modo noster est. igitur quaecumque exigitis deo digna, habe- Ii buntur in patre inuisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo, quaecumque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et uiso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in uirtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. totum denique\' dei mei penes uos dedecus sacramentum est humanae salutis. conuersabatur deus (humane,) ut homo diuine agere doceretur. ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. deus pusillus inuentus est, ut homo maximus fieret. qui talem deum dedignaris, nescie, an ex fide credas deum crucifixum. quanta itaque peruersitas uestra erga utrumque ordinem creatoris? iudicem eum desi-, gnatis, et seueritatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saeuitia exprobratis; deum optimum exigitis. et lenitatem eius benignitati congruentem, pro captu mediocritatis humanae deiectius conuersatam, ut pusillitatem depretiatis. nec magnus uobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus. quid, si nunc eadem et in uestro deprehendantur? iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo et de iudice necessarie seuerum et de seuero scilicet saeuum, si tamen saeuum.
Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et ipse aduersus Marcionem antithesis aemulas faciam. si ignorauit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non sciit esse alium infra se. quid enim ait Heraclitus ille tenebrosus? eadem uia sursum et deorsum. denique si [*]( 28] Heraclit. fragm. 60 ed. Diels. ) [*]( 8 in uirtutibus deum om. M 9 conuersabatur R3, conseruabatur MRl humane addidi diuine MF, diuina Ruulgo 14 iudici Urs 15 lacunam signaui: iustitiae desidero 20 nunc Urs: non MR 22 scilicet Lot: sicut MR, sic et Oehlerus 25 ipse R3, ipsum 3ildi antithesis M. antitheseis R, antitheses reliqui 27 sciit F, scit M (i add. m. 1), sciuit R uulflO quid scripsi: quod MR 28 tenebrosus. eadem uulgo )
375
+ non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum, quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. mutauit sententias suas deus noster. proinde quam et uester. qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutauit, qua tanto aeuo non respexit. paenituit in aliquo deum nostrum. sed et uestrum. eo enim, quod tandem animaduertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit, debitam malo facto. porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum uestrum. mandauit fraudem deus noster, sed auri et argenti. quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus uester, qui hominem domino et factori suo eripit. oculum pro oculo reposcit deus noster. sed et uester uicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. quis enim non rursus percutiet non repercussus? nesciit deus noster, quales adlegeret. ergo nec uester. ludam (euim) traditorem non adlegisset, si praescisset. si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit uerum. multos saeuitia dei mei absumpsit. tuus quoque deus quos saluos non facit utique in exitium disponit. deus meus aliquem iussit occidi. tuus semetipsum uoluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eo, a quo uellet occidi. multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. nam fecit homicidam populum, utique periturum, nisi si nihil deliquit in Christum. sed expedita uirtus ueritatis paucis amat. multa mendacio erunt necessaria.
Ceterum ipsas quoque antithesis Marcionis comminus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio [*](6] cf. Gen. 6, 6. 11] cf. Exod. 8, 22; 11,2; 12, 35. 14] cf. Exod. 21. 24. 2 quod Frs: quem MR, quae Pam 4 quam M, qua R 6 in aliquo ,ill, mali quo R. mali in aliquo R3Guulgo 9 pristinae Rig: priatinam MR 16 nesciit Ura: nescit MR 17 enim add. Eng 23 eo MR1, eum R3 ulllgú 2x) homicidam populum scripsi: homicidam MR 26 niai si scripsi: nisi si populus MR 27 mendacio \'DlH\\ mendacia Rl 28 comminus MF, i cominus R uulgo 29 operosiore M (i add. m. 1) egeret R, ageret M )
376
creatoris, tam boni quam et iudicis secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. quodsi utraque pars. bonitatis atque iustitiae, dignam plenitudinem diuinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antithesis retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum siue legum siue uirtutum discernere atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice et mitem a fero et salutarem ab exitioso. magis enim eos coniungunt, quos in eis diuersitatibus ponunt, quae deo congruunt. aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestare * quam demonstrationem eiusdem dei, optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. adeo enim ipsa et una erat substantia diuinitatis, bona et seuera, ut eisdem exemplis et in similibus argumentis et bonitatem suam uoluerit ostendere, in quibus praemiserat seueritatem, quia nec mirum erit diuersitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. ita per antithesis facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim (cum) deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. nam si ita est, quomodo eum antithesis singulas species creatoris aemulatum demonstrant? agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemulatione maturitati praecurauerit suo iure, cuius antithesis etiam ipse mundus eius agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen
[*](6 a om. M 10 praestare MRl, praestat Hs, praestaret Oehltru* 11 lacunam signaui: uidebitur siue relucebit intercidisse uidetur 13 in eis JI, meis R 15 diuinitatis scripsi: diuinitatibus JIR ut eisdem scripai: et eisdem MR 16 et bonitatem scripsi: ut bonitatem MR 17 erit M, erat Ituulgo 20 quam repercussus Leopoldm: quo repercussus MR 21 cum addidit Leopoldus 23 quomodo Mlt1, quoniam R* 26 maturitati scripsi: maturitatis MR ) 377
ratione, modulatus. quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras alium uero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis alium seueritatis persuasisses. ceterum eius erit antithesis. cuius est et in mundo.