His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus, uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem. [*]( 1 nero seclusi: alterum ergo Eng 2 sustinuisset Eng: sustinuisse MR 3 inquietasset ltlF, inquietasse Buulgo 8 creatorem om. F 9 reuelatus R, reuelatum MF 10 reuelatns MR, reuelatus est Rig (nescio unde) Oehlerus 11 praecederent. ergo Rig Oehlerus 20 proluserim MF, praeluserim R 21 exhinc iam scripsi: et hinc iam MR comminuI M, communis F, cominuB R 24 ut postea <a) Christo suo fort. 28 commixta scripsi: commixtae MR )
382
duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum. id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam: dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus. siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos, siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum; sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus, sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando
[*]( 9] Es. 50, 6. 16] cf. Ioel 3, 18. 17] cf. Exod. 3, 8. 20J Es. 41, 19. 22] Es. 43, 20. 27] cf. I Cor. 9, 9—10. cf. Deut. 5. 2o. 28] ct\'. I Cor. 10, 4. ) [*]( 5 temporum Pam 6 ipsa. et uulgo 10 uero om. F 17 defrutum MRJ, defructum F, fructum Rl 18 non tamen add. R3, om. MRy 19 Samias MR, psomias Lat cocturum Leopoldus 21 in (alt. loco) otn. F cedrum et buxum Pam 24 uulpiculis M fabulosisque om. F 26 ethnicorum Lat 27 bobus (utroque loco) JI, bubus R uulgo ) 383
comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.
Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae. cum igitur haeretica dementia eum Christum uenisse praesumeret, qui numquam fuerat adnuntiatus, sequebatur, ut eum Christum nondum uenisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei, certi et ipsi ali(en)um fuisse qui uenit, non modo respuerint eum ut extraneum uerum et interfecerint eum ut aduersarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica cauerat errare Iudaeos in Christum suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inueniretur, uel sola utique humana condicio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse. porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. hoc si probari exigis, non eas scripturas euoluam, quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem adfirmant, — nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset — sed reseruatis eis ad causam passionum eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breuiter, dum ostendunt omnem uim [*](1] cf. Gal. 4, 22—25. 8] cf. Eph. 5, 31—32. ) [*]( 1 galathas MF 2 duo om. F 6 satis est F 14 alienum scripsi: alium MR 18 cauerit F 23 fuerat Oehlerus 24 peremturos M 27 interemtibilem M et ignorabilem MF, ignorabilem R , )
384
intellectus ademptam populo a creatore. auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum et prudentiam prudentiam; eorum abscondam, et: aure audietis et non audietis et oculis uidebitis et non uidebitis: incrassatum est enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis uideant et corde coniciant et conuertantur et \'sanem illos. hanc enim obtusionem salutarium sensuun: meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. igitur si Christus quidem adnuntiabatur a creatore solidante tonitruum et condente spiritum et adnuntiante in homines Christum suum secundum Iohelem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi reuelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agni. turi et non intellecturi ablatis agnitionis et intellegentiae uiribus, sapientia atque prudentia, quod adnuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est Pharisaeis, pariter et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum docentem, et oculis uisuro et non uisuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi: et quis caecus. nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? sed et cum exprobrat per eundem Esaiam: filios. generaui et exaltaui, at illi me reiecerunt; agouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. Israhel autem me non cognouit et populus me non intellexit. nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, — spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur:
[*]( 1] Es. 29, 14. 3] Es. 6, 9-10. 9] cf. Es. 29, 13. 10J ct. Am. 4j 13. 21] Es. 42, 19. 23J Es. 1, 3. ) [*]( 8 obtusionem M, obtunsionem R 11 condente Lat: concludente Mll 12 iohelem M, Ioelem R, Amos Pam 13 ne Urs (ne dicam etiam cf. 3S7, 23): nedum lJlR 16 sapientia atque prudentia R, sapientiam atque prudentiam MF 18 prudentibus eorum MF, prudentibus R 22 dominantur fort. ) 385
persona spiritus nostri Christus dominus — qui ab initio uicarius patris in dei nomine et auditus sit et uisus, scimus ipsius uoces eiusmodi fuisse, iam tunc Israheli exprobrantis quae in illum commissuri praedicabantur: dereliquistis dominumetin iram prouocastis sanctum Israhel. si uero non in Christum, sed in ipsum potius deum uolueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque reuinceris. non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos, qui patrem non agnouerint, nec filium agnoscere potuisse per eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio certe, qua plenitudinis consors. his ita dispectis iam apparet, quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes, quia nec extraneum intellegere potuissent de quo nihil umquam fuerat adnuntiatum, cum intellegere potuissent de quo semper- fuerat praedicatum. id enim intellegi uel non intellegi capit, quod habendo substantiam praedicationis habebit et materiam uel agnitionis uel erroris. quod uero materia (ea) caret, non admittit sapientiae euentum. et adeo non qua alterius dei Christum auersati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi
[*]( 1] Thren. 4, 20. 4] Es. 1, 4. ) [*]( 1 Christus dominus R3, Christum dominum MRl qui MR3F, quia Rl a exprobrantis Rz, exprobranti MR1 4 dereliquistis MR3, dereliquisti R1 5 prouocastis DiR\'h\', prouocasti R1 6 si uero R3, nero si JfB1 14 portio, certe uulgo 17 quia nec NRI, qui enim 113 uulgo 19 cum R3, non MRX potuissent MR1, <non) potuissent RJ uulgo 20 habendo R, habentes M 22 ea addidi 23 quia adeo JF non qua R3, non aeque MRl 24 sunt, sed MR, scilicet sed F ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 25 ) 386
torem et destructorem, deduxerint in iudicium et suo iure punierint, alienum scilicet non indicaturi. tanto abest, ut alienum Christum intellexisse uideantur qui nec hominem eius ut alienum iudicauerunt.
Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit. de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti. et non est species eius neque gloria, et uidimus eum. et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad [*](5-388, 19] cf. adu. Iudaeos cap. 14. 7] cf. Matth. 15, 14: Luc. ! 6, 39. 10-121 cr. Ea. 53, 7. 121 cf. Es. 53, 2. 3. 17J cf. Koni. 9, 33. I Petro 2, 6. 7. cf. Es. 28. 16: 8, 14. 18] cf. Ps. 8. 6. 19} cf. Ps. 21, 7. 23] cf. Es. 28, 16; Ps. 117, 22; Eph. 2, 21; I Petro 2, 4-6. 27] Dan. 7, 13. 14. ) [*]( 5 discat MRF. dicat Rt abunti M 7 decidit MR\', deductus R\'J j 9 totidem om. F 12 os MR, os(suum\' Pam ne MR, nec FPam 27 aduentu MR, <secundo) aduentu Pam i )
387
ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant adduxerunt illum. et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genera et omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem
[*]( 7] Ps. 44, 3-5. 12] cf. Ps. 8, 6. 13] cf. Ps. 8, 7. 14] cf. Zaeh. 12, 10, 12. Ioh. 19, 37. 16] Hier. 17, 9. 17] Es. 53, 8. 18] cf. Zach. 3, 3-5. 26] cf. Leu. 16, 5-10. ) [*]( 1 (et) aderat Pam 6 uitiabitur. tunc Eng: uitiabitur, tunc uulgo est Eng (loc. gem. secutus): et MR 7 supra F parenthesit. indicavit Eng 9 in aeternum F 13 <sub> pedibus Pam Ilj humanae <constitutum) Pam 19 ipsius Pam 25 cidari manda R, ddarim mundam M 26 enim non satis apte hic poni uidetur; aptim crte in loco gemello, quippe ubi antecedant aliqua de Ioscdech sacerdote, quae an hic interciderint suo iure dubitat Eng ) [*]( 25* ) 388
Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus. idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt: circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse uenturum.
Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit, negantes Christum in carne uenisse, et tamen non. ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. : sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem. aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi. [*]( 24] cf. I Ioh. 2, 18. 22. ) [*]( 2 domini Lcd: dominum MR 3 <et) laesaa est. unus quidem eorum Pam 4 consputatus M, consputus R conuulsus est et F 7 oblatus om. F 10 fruerentur R, fruentur M 15 secundum <qui est in honore et gloria) Pam 22 in ista M, ista R uulgo 23 praecocos MF, praecoquos R uulgo abortiuos R, auorsiuos M 26 isto MGR3, isti Rt 27 praesuniserantitf 2spraesumtionemilf 29apertior F rennuendaniJlf )
389
qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto et diuersissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret et hoc modo creatoris forsitan deputaretur. non erat quod uidebatur et quod erat mentiebatur: caro nec caro, homo nec homo. proinde deus, opinor, nec deus. cur enim non etiam dei phantasma portauerit? an credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus? quomodo uerax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? quomodo antem, in semetipso ueritatem spiritus, fallaciam carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et tenebrarum, id est fallaciae, commisit communicationem? iam nunc. cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur, ut et omnia, quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio gesta sint, congressus contactus conuictus ipsae quoque uirtutes. si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum credi sine corporis ipsius ueritate. nihil solidum ab inani, nihil plenum a uacuo perfici licuit, putatiuus habitus, putatiuus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. nihil enim passus est qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit. euersum est igitur totum dei opus. totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi, negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. tradidi enim. inquit, uobis in primis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris et quod sepultus sit et quod resurrexerit tertia die. porro, si caro eius negatur, quomodo mors eius adseueratur, quae propria carnis
[*]( 11] cf. II Cor. fi. 14. 25J cf. I Cor. 15, 14. 27J I Cor. 15, 3-4. ) [*]( 6 homo, proinde uulf/o opinor scripsi: Christus MR 10 falhwiam MEt, fallacia R3 uulgo 12 tenebrarum, id est fallaciae scripst: fallaciae id est tenebrarum MR 13 Christi Urs: Christus MR 16 liberauit R, liberabit MF 29 resurrexerit MF, resurrexit R ) 390
est passio, per mortem reuertentis in terram, de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? negata uero morte. dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors ita et resurrectio est. proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra i subuersa est. nec ea enim ualebit, propter quam Christus I uenit, si Christi non ualebit. nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. atque ita inanis I est et fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum. inue-: niuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint. quasi resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. et sumus adhuc in delictis, et qui in Christo dormierunt. perierunt. sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Chiistus.I