Ceterum ipsas quoque antithesis Marcionis comminus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio [*](6] cf. Gen. 6, 6. 11] cf. Exod. 8, 22; 11,2; 12, 35. 14] cf. Exod. 21. 24. 2 quod Frs: quem MR, quae Pam 4 quam M, qua R 6 in aliquo ,ill, mali quo R. mali in aliquo R3Guulgo 9 pristinae Rig: priatinam MR 16 nesciit Ura: nescit MR 17 enim add. Eng 23 eo MR1, eum R3 ulllgú 2x) homicidam populum scripsi: homicidam MR 26 niai si scripsi: nisi si populus MR 27 mendacio \'DlH\\ mendacia Rl 28 comminus MF, i cominus R uulgo 29 operosiore M (i add. m. 1) egeret R, ageret M )
376
creatoris, tam boni quam et iudicis secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. quodsi utraque pars. bonitatis atque iustitiae, dignam plenitudinem diuinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antithesis retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum siue legum siue uirtutum discernere atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice et mitem a fero et salutarem ab exitioso. magis enim eos coniungunt, quos in eis diuersitatibus ponunt, quae deo congruunt. aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestare * quam demonstrationem eiusdem dei, optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. adeo enim ipsa et una erat substantia diuinitatis, bona et seuera, ut eisdem exemplis et in similibus argumentis et bonitatem suam uoluerit ostendere, in quibus praemiserat seueritatem, quia nec mirum erit diuersitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. ita per antithesis facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim (cum) deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. nam si ita est, quomodo eum antithesis singulas species creatoris aemulatum demonstrant? agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemulatione maturitati praecurauerit suo iure, cuius antithesis etiam ipse mundus eius agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen
[*](6 a om. M 10 praestare MRl, praestat Hs, praestaret Oehltru* 11 lacunam signaui: uidebitur siue relucebit intercidisse uidetur 13 in eis JI, meis R 15 diuinitatis scripsi: diuinitatibus JIR ut eisdem scripai: et eisdem MR 16 et bonitatem scripsi: ut bonitatem MR 17 erit M, erat Ituulgo 20 quam repercussus Leopoldm: quo repercussus MR 21 cum addidit Leopoldus 23 quomodo Mlt1, quoniam R* 26 maturitati scripsi: maturitatis MR ) 377
ratione, modulatus. quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras alium uero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis alium seueritatis persuasisses. ceterum eius erit antithesis. cuius est et in mundo.