Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et ipse aduersus Marcionem antithesis aemulas faciam. si ignorauit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non sciit esse alium infra se. quid enim ait Heraclitus ille tenebrosus? eadem uia sursum et deorsum. denique si [*]( 28] Heraclit. fragm. 60 ed. Diels. ) [*]( 8 in uirtutibus deum om. M 9 conuersabatur R3, conseruabatur MRl humane addidi diuine MF, diuina Ruulgo 14 iudici Urs 15 lacunam signaui: iustitiae desidero 20 nunc Urs: non MR 22 scilicet Lot: sicut MR, sic et Oehlerus 25 ipse R3, ipsum 3ildi antithesis M. antitheseis R, antitheses reliqui 27 sciit F, scit M (i add. m. 1), sciuit R uulflO quid scripsi: quod MR 28 tenebrosus. eadem uulgo )

375
+ non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum, quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. mutauit sententias suas deus noster. proinde quam et uester. qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutauit, qua tanto aeuo non respexit. paenituit in aliquo deum nostrum. sed et uestrum. eo enim, quod tandem animaduertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit, debitam malo facto. porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum uestrum. mandauit fraudem deus noster, sed auri et argenti. quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus uester, qui hominem domino et factori suo eripit. oculum pro oculo reposcit deus noster. sed et uester uicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. quis enim non rursus percutiet non repercussus? nesciit deus noster, quales adlegeret. ergo nec uester. ludam (euim) traditorem non adlegisset, si praescisset. si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit uerum. multos saeuitia dei mei absumpsit. tuus quoque deus quos saluos non facit utique in exitium disponit. deus meus aliquem iussit occidi. tuus semetipsum uoluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eo, a quo uellet occidi. multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. nam fecit homicidam populum, utique periturum, nisi si nihil deliquit in Christum. sed expedita uirtus ueritatis paucis amat. multa mendacio erunt necessaria.