Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis concu(tel\'e concu)piit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo dentem pro dente et liuorem pro liuore repetentis. non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae uiolentiae prospicit, ut, quia durissimo et infideli in deum populo longum uel etiam incredibile uideretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam: mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu uicis statim occursurae repastinaretur et licentia retributionis prohibitio esset prouocationis. ut sic improbitas a se tuta cessaret, dum secunda permissa prima terretur et prima deterrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eiusdem saporem passionis. nihil amarius quam id ipsum pati, quod feceris aliis. et si lex aliquid cibis detrahit et inmunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellege et frenos impositos illi gulae agnosce. quae, cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum [*]( 1] Exod. 20, 12-16. 4] Leu. 19, 18. 7] cf. Leu. 25, 4. 8] cf. Deut. 25, 4. 12] cf. Exod. 21. 24. 13] cf. Exod. 21, 25. 17] Rom. 12, 19. Dent. 32, 35. cf. Hebr. 10, 30. ) [*]( 1 praescribere R, proscribere MF 4 temetipsum JI, te ipsum R 5 innocentiae respicit ad: non occides et pudicitiae scripsi: pudicitiae et MR * cum addidi 11 bona praedicatiuum intellege 12 conco<tere concu)piit u xcripsi: concnpiit MR 14 mptuo M (corr. m. 1) 21 a se tuta icripsi: astuta MGR3, aestuata R, extincta Oehlerus 23 eiusdem scripsi: eundem Mli )

360
+ desiderabat. agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere uentris castigatione frigescunt; — manducauerat enim populus et biberat et surrexerat ludere — proinde, ut et pecuniae ardor restingeretur ex parte, qua de uictus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis adsuefactus est. nihil de lautioribus esuriturus. reprehendendus sane creator, quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desiderauerit, qui tam manifeste exclamat: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? et: quis exquisiuit ista de manibus uestris? sed illam dei industriam sentiat, qua populum pronum in idolatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae uoluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea auocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti, ne simulacris faciendo delinqueret.