Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae [*]( 3] cf. Exod. 32, 6. 13] Es. 1, 11. 12. 24] Ps. 1, 2. ) [*]( 1 libidini M (in raa.) 3 parenthesin indicauit Eng 4 restingeretnr 3t, restringeretur R 7 est scripai: et MR, ut van der Vliet 19 faciendo .icripsi: faciendis MR 21 omni<a omni)fariam fort. 23 nec (= ne quidem) scripsi: ne MR ullo momento Rig: ulli moitaento MR3, ulli momenta 221 24 quam in lege uulgo eius? et uulgo 25 nocte. quam uulgo 29 significantiis R3, aignificantiB lJIRI )
361
et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi
[*](:;-7] cf. Es. 1, 16-18 6] cf. Deut. 10, 18. 7-11] cf. Es. oS, 6. 7. 11-13] cf. Ps. 33, 14. 15. 13] cf. Ps. 4, o. 13-15] cf. Ps. 1, 1. 16] Ps. 132, 1. 18-20] cf. Ps. 117, 8. 9. 20] Ps. 1, 3. 24] cf. Ps. 23, 4. 5. 27] Ps. 32, 18. ) [*]( 4 etiam MR3, sed etiam R1 7 uideam M dirigere Harrisius s integram R, in integram M, in integrum Eng 9 et R, ut MF 13 quaere M 16 <quam) iucundum Pam 18 deum MR, dominum Pam 19 deum JIB. dominum Pam 24 illi om. M 25 accipiet Mhl, accepit IP inrabit scripsi: iurauit JIB 27 misericordia M salutari suo F ) 362
enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et non comminuentur. redimet dominus animas seruorum suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest. quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant.