Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt, quam (ut) semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluente super bonos et malos et solem suum oriri faciente super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion. de euangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia legitur. et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia, quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem et mauult misericordiam quam sacrificium, auertens destinatum iam exitium Niniuitis et largiens spatium uitae Ezechiae lacrimis et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex deuotione populo concessit et Dauid delicta in domum Uriae confessum uenia liberauit et ipsum Israhel totiens restituit quotiens iudicauit, totiens refouit quotiens et increpuit. non solum igitur iudicem aspiciens conuertere et ad optimi exempla: notans cum ulciscitur considera cum indulget; repende austeritati lenitatem. cum utrumque conueneris in creatore, inuenies in eo et illud, propter quod alterum deum credis. ueni denique ad inspectationem doctrinarum disciplinarum praeceptorum consiliorumque eius. dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et deus. nulla posteritas non a primordiis accipit. tamen non [*]( 7] cf. Matth. 5, 43. 12] cf. Exod. 33, 11. 13] cf. OB. 6, 6; Proa 21, 3. 14] cf. Ion. 3, 10. 15] cf. IIII Reg. 20, 3-5. 16] cf. Dan. 4, 33. cf. I Reg. 14, 39. 17] cf. I Reg. 14, 45. 18] cf. II Reg. 12, 13. ) [*]( i3 itaR. itaquelll 5 ut addidi 7 pluente scrtpsKpluentemilfR faciente scripsi: facientem 3/7? 10 <eo)> inscriptus fort. 11 erit haec isc. bonita-? et ipsa fort. 14 destinatum iam Jf, iam destinatum Jluulgo 16 babyllonis M 18 populo R3, populi MRl 20 refouit (re s. u. a m. 1) M 21 optumi M 22 nota Gel 24 quod Urs: quem MR 27 lygurgos M )