Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici; accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim. si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent. quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis. deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet uocabulis communicare uideantur, — nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur. quia de appellatione sociantur — quanta erit diuersitas diuini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta [*]( 4 seueritatis Iun: seueritati ftfR 5 iastitia. euindicanda erat procacitas aetatis uerecundiam debentis MR (cf. quae annotaui 355, 3) 6 arcidunt F, accedunt MJR sicut et MF, eicut R 8 secent et innrant R\'. secent tensuram MF, secent tonsuram Rl 22 aeua scripsi: aeao Mfi 23 praedicant Gel quoniam MJP, quomodo Bl 27 parenthesin indłcatÅ\' )