Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit, tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite causas [ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret, [sicut gratia, ita et offensa] ut per totum genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat. [*]( 2] cf. Exod. 32, 35. cf. IllI Reg. 2, 23-24 18] cf. Hier. 38, 29. 251 Matth. 27, 25. ) [*]( 1 ibim R, ibi MF corcodrillum bIt corcodillum F, crocodilum R uulgo 2 inpedit M 3 uerba uindicanda-debentis, quae in libris mss. in cap. 16 p. 3J6, 5 post debitum est iuatitiae inultuuntur, huc transtulit van der Vliet 5 dispice MR3, despice Rt 8 ceteras seclusi 10 et si M, et R ex filiis Gel 16 uerba sicut-offensa nexum uerborum turbant: alttrius rditionis sunt correctio sic intellegenda: ut per totum genua sicut gratia ita et offenaa decurreret. 19 obstipuisse MF, obstupuisse R uulgo sumtururn M 20 fili M 27 hoc MR*, hac Rl homini Eng: omnia JflJ ) [*]( 23* )