Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Haec secundum tripertitam dispositionem Varronis diuiinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit iam uideri II satis responsum de physico genere, de poetico, de gentili. sed quoniam omnis superstitio non iam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auc sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani [*](3 egypto A 4 serapitem A 5 modiali Goth frumentationis eius.. Goth 6 obsignat et curam Goth: obsignatura A 8 apud Goth: ei ad fort. 9 eius Goth compressa cura Oehlerus: compressatur A, fames (falso scilicet Goth hoc loco quinque litteras periisse adnotauit) compressa tum Goth, compressatus Rig, compressa turba Hartelius 10 fariam A filiam regis Goth: filia .... A 11 inter Goth 14 utramque faciem Goth 15 condicionisque suae Goth 16 posset Rig: posse A, possunt Goth regibus Goth 17 sanie Hartelius gulae fort. spurcitiae fort. canina Goth: ........ A, super canes fort. 18 serua Goth 19 Yarronis diuinitatis Goth: ........ nitatis A 20 iam uideri Goth: ....... A, uideri fort., iam esse Hartelius 22 gentili. sed Oehlerus: gentibus et A superstitio Goth: substitutio A filosoforum A 24 a quibus ante auctoritatem del. Big )

111
erroris latitu, | immo silua caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus uitii pueritatem obumbrauit. sed et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos et electos. tantam uanitatem! quid enim erat illis cum incertis, | si certos habebant? nisi si Atticos stupores recipere uoluerunt. nam et ATthenis | ara est inscripta: ignotis deis. colit ergo quis quod ignorat? tum si certos | habebant, contenti esse debuerunt nec electos desiderare. in quo etiam inreligiosi deprehenduntur. si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur reprobi pronuntiantur. nos uero bifariam Romanorum deos recognoscimus | communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et quos ipsi sunt commenti. et numquid hi sunt publici et aduenticii dicti? hoc enim arae docent, aduenticiorum ad fanum Carnae, publicorum in Palatio. quia communes dei quam in physico quam in mythico comprehendantur, | actum est iam de istis. speciebus de propriis dicere attinet, de Romanis, stupeamus tertium illud genus hostilium deorum, | proptererea quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis inuenerit. ceteros in duas species dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios men conceptos. igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis morttuorum, | tamquam ob merita uitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti [*]( 6] cf. Act. Apost. 17, 23. 9] cf. August. de ciu. dei 7, 1. ) [*]( 1 cedenda A 2 uitii pueritatem Rig: uitiis pueritatem A, uitiis ■. puritatem Goth, initii paruitatem fort. 3 trifariam Goth: bifariam A in certos add. Goth 5 Atticos stupores Big: attico stupori A, attico stupore Goth 7 certos habebant Goth 9 bulbi seliguntur Goth: uultis eliguntur A 10 reprobi Big: improbi Goth 12 ipsi Goth 13 nunc quidem Hartelius hoc enim Goth, si quidem Anibroschius, haec nomina fort. 14 carne A 15 Palatio Goth quia scripsi: quare A, quare cum Goth prius in add. Oehlerus 16 comprehendantur Goth 17 attinet Goth: ...... et A, iam libet Oehlerus, placet et Hartelius De Romanis stupeamus uulgo 18 propterea Hild: ....... eeo A, ..... ereo Hild*, ....... se ? eo Goth*, ...... e eo Rig, nexuisse, eo Goth, habere eo fort., necesse est eo Hartelius 19 ceteros in Goth:....... A, igitur in Hild 20 mente conceptos scripsi: m I ... ceptos A, inde conceptos Goth, modo alio conceptos Oehlerus )
112
fuisse. patrem diligentem Aenean credi derunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum. quod telum quantum uolgare atque caninum, tanto ignobile uolnus! sed et proditor patriae Aeneas inuenitur, tam Aeneas quam Antenor. ac si hoc uerum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subici\'endus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate supplicantem | hosti non comitata raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriao pereuntis incubuit. pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum aduersus liberos et coniuges et omne pignus suum deierant. consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus sciens patitur et Iuno concedit. filii si pietate parentum in caelo sedent, cur non potius Argiui iuuenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more iugales prouexerunt? cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusquam comparuit? rursus forsitan solito more quasi desertor e proelio fugerit. Romulus aeque post mortem deus. si quia urbem condidit, cur non alii usque in feminas urbium auctores? sane Romulus et fratrem interfecit et alienas uirgines dolo rapuit. ideo deus, ideo Quirinus est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. quid Sterculinus || meruit ad diuinitatem? si agros stercoribus iuuando diligens fuit, plus fimi | Augias conferebat. si Faunus [*]( 1 aenea A 4 qu* A 5 aenea A flagrante Goth: fraglante A dereliquid A 7 timiditate Goth: timiditate his A, timiditate miti Oehlerm comitata Goth: comitatu A 8 patriam fort. 9 sapiit fort. ardentis Big: ardentes A 13 omne Goth: o.... Goth* 14 consecrant Oehlerus: consecrat A 15 sciens patitur Goth filii si pietate Oehlerus: sibisepte A, sibi sede Goth, si ueredi Eig parem Goth 17 piaculum Goth: piculum A commiter .. A 20 educatrix Goth 22 desertor e Goth: desertorg A 23 condidit? cur non Oehlerus: condidit; et Goth 26 est, quia Goth quiritatum Goth: queritatum A 27 Sterculinus Goth: Sterculus Big meruit Goth 28 Augias Big: .. geas A, Augeas Goth )
113
Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari eum magis quam consecrari decebat. si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conuersaretur quidem inter uiros aut barbaria aut conscientia defor aut rubore insaniae paternae, quanto dignior bona Dea Pene, quae inter tot uilissimos amatores diuersata obsessam castitatem tenere protexit? est et Sanctus propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum uobis contulisse.