Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Ad foediora festino. non puduit auctores uestros de Larena palam facere. scortum haec meritorium fuit, siue dum Romuli nutrix et ideo lupa quia scortum, siue dum Herculis amica est, et iam mortui Herculis id est iam dei. nam ferunt aedituum eius solum forte in aede calculis lu tem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse uicisset, cenulam et scortulum ex stipibus Herculis sumeret, si uero Hercules, id est manus altera, | eadem Herculi exhiberet. uicit manus Herculis. id quoque potuit duodecim titulis eius adscribi. aedituus cenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit; cenat ignis, qui soluit ipsius Herculis COIrpus, et omnia ara consumpsit. Larentina in aede sola dormit: mulier de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi functam, et poltuit dum, animo contemplatur, somnio pati. eam de aede progredientem, | mane primo quidam adulescens, Tarutius, alter quod aiunt Hercules, concupiscit, ad se inuitat. illa obsequitur, memor commodo fore id dictum [*]( 4 ruborae A 6 tenere] sempiterne fort., uno tenore Hartelius 7 e*t A 8 Alcinoo Goth: alcinio A 10 Larentina Goth meritorium Rig: meritorum A 11 et ideo Goth 13 edituum A aede Goth: ae A ludentem Goth 14 conlusorem Goth: conclusorem A 16 et scortulum Goth: et ... rtulum Goth* stipibus Oehlerus: stipitibus A 17 altera Goth 19 duodecim Goth caenam A 20 scortum Goth quia Goth soluit OehZerus: sola A, Sol et Goth 21 corpus, et omnia Oehlerus: co ....... nia A, co ....... mnia Goth*, comes. omnia Goth 22 mulier Goth: et mulier Oehlerus 23 Herculi Rig: herculis A potuit, dum Goth 24 progredientem Goth 25 Tarutius, alter Zielinski (Quaest. com. p. 83): tertius A, alter iste fort. 26 sq. inuitat. illa obsequitur memor commodo fore Oehlerus: compellat: Larentia obsequitur, nempe Goth ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 8 )