Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum par quaerere mediocritati nostrae, an tanti de documentis diuinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. delibanda enim nunc est speci ista, cuius suo loco ratio reddetur. interim hos certe homines fuisse uel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. quid ergo contendimus? si addicenda mortuis diuinitas erat, non utique talibus. ecce uos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum uestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque iustitia, urtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solacio honestatis, | contenti pro talibus etiam inrideri peierantes, at e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis? | ille autem conspector omnium, comprobator, immo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem uulgo prostituet, | et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis | diuinitatibus [*]( 1 errare Hild*: ...... A, lacunam non indicat Goth* 2 mythicum spectes Hild: mythic ..... tes A, mythic ....... tes Goth*, myth .... ..... tes Bal*, mythicu ..... tes Hild*, mythicos deflectes Goth 3 adscribendo Goth: ......... do A, adsc ..... do Bal*, Hild* 4 hominem Goth: omnem A diuinitate Goth: diui...... A, di........ Bal*, diuini.... Hild* 6 ceterum A ut ad mythicum Goth: .... ... thicum A, .... mythicum Goth*, ut ad .. thicum Hild* 7 par quaerere Oehlerus: ....... A, ......... Goth*, laborandum Goth 8 confirmentur Oehlerus: confi ....... A, conf .......... Goth*, confidentes sint Goth Mopsus Goth: mox A 9 Africanus Goth: africanos A Boeotus Amphiaraus Goth: boetus ampharaus A nunc Rig: non A 15 probatos Goth: probatis A quosquę fque in ras.) A 17 honestatis Goth: one .... is A, one ... tis Bal*, Hild* perierantes A 18 turpes Goth 19 euertitis fort. et titulos Goth 20 repercutitis Goth 21 largitor Goth, tributor Hild 22 prostituet Goth 23 distribuendis diuinitatibus Goth )

107
sapere? mundiores erunt regum et principum comites | quam summi dei? atquin horretis et auersamini uagos, exules, pauperes, debiles, sordide natos, inhoneste institutos, contra incestos, | adulteros, raptores, parricidas etiam legibus sacratis. ridendum | an irascendum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant? | sedenim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis | circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem! nam quotiens misera | uel turpia uel atrocia deorum exprobramus, allegatione poeticae | licentiae ut fabulosa defenditis, quotiens ultro siletur de eiusmodi poetica, non modo non horretis, sed insuper honoratis atque in necessariis ar habetis, denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum ciuitate pellendum. at cum recipia illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis uestris? igitur si creditis poetis, cur tales deos colitis? si ideo colitis quia non creditis poe, cur laudem mendacibus fertis nec cauetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? sane fides a poetis non exigenda. nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? quid ergo noui, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut nibusnibus aut fabulis polluuntur? non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaedam disposueritis? cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit P cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior [*](1 comites quam Goth 3 pauperes Oehlerus: ..... s A, mutilos Goth sordide Goth: sordidos A 4 incestos adulteros Goth sacratis scripsi: exarendis A, exarandis Goth, exerendis Rig, exornatis Oehlerus, egeritis deos Harnack 5 ridendum an irascendum Goth: ridell..... irascendum Bal*, Hildx 6 sedenim Goth: .... A mythicho A 7 circa Goth 8 misera uel Goth 9 allegatione Oehlerus: allegationem A 9 poeticae licentiae Hild*: poeti ......... iae A, poetices a limine Goth 11 non prius add. Goth horretis Rig: erratis A 12 atque scripsi: utqug A 15 recipiatis Goth: ecipiatis A, excipiatis Rig 19 detrectatores Goth 25 si non Goth 26 suis pepercit Goth: suis .. percit Hild* 27 ideae A fastidiosior adolescens Goth )
108
adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? cur Herculeum um pollluctum mulieres Lanuuinae non gustant, si non mulierum causam praeiuit? mentiuntur sane poetae, sed non ideo, quod talia digesserint de deis, homines quando fuerint, nec quod diuinas adscripserint foeditates diuinitatis, cum interim uobis credibilius uisum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.