Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Age iam, conceditisne diuinitatem non modo non seruiliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid pati umquam. ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur. confitetur et luna, quantum amiserit, cum resumit. iam maiora eius detrimenta | soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ulla in parte credam quod magi norunt. ipse etiam sol saepe defectione tempta est. fingite quaslibet rationes caelestium casuum, non uolet deus aut minor fieri aut esse desinere. uiderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam mentiuntur et ueritatem. nam alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic uerius dilxisse uideatur, non qui uerius, is melius. ceterum cui res examinabitur, | uerisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro cadere: igitur non deos quae sub aliquo. at si [*]( 2 curriculorum Goth: .......... A et posterius addidi reciprocationum scripsi: reciprocatorum A 3 dominationem Goth: do .... ..... m A, do ........ Bal*, Hild* 4 uniuersa negotiatio Goth: ... ....... otiatio A, ....... negotiatio Goth* 5 et laesionem Hauercampius: ......... nem A, et ..... nem Goth*, et ......... Hildx\', seu accessionem Goth, et collisionem Hild, aut laesionem fort. 8 iuuari Goth: turbari A 9 si add. Goth 15 detrimenta Goth 16 ulla in parte Goth: ullam p .... A, ullam ..... Goth* 17 magi norunt Goth: maginorum A 18 fingit*e A quaslibet Goth: qualibet A 19 uolet Goth 20 uiderint Goth: uideri A humanae Goth: hu ... ne A 21 mentiuntur Goth: men .... A, men ....... Goth* 22 uerius dixisse Goth 23 examinabitur Goth 25 cadere Goth: ca ... A, ..... Goth*, Hild*, moueri Oehlerus )