His ita expeditis uidemus physicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. quos quoniam in mythico apud poetas plenius SUO loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos conuersi forsan ostensuri sumus deos nullo modo uideri posse qui de elementis | nati dicuntur, ut iam hinc [*]( 1 eos Oehlerus: deos A diuidat Goth: d ....... A, diu .... Bal*, diu ........ Hild*, diuiserit Martelius 2 aetherem Goth: ........ A9 ..... Goth*, astra Oehlerus 3 reliquam quae de hominibus Goth: reliqua ........ j minibus A, reliquam .......I minibus Bal*, Hild* 4 diuinitatem Goth: diuitatem A dicitur ut herculem amph in ras. A 5 Arcesilaus Goth: actesilaus A 6 titaneos A 8 acadamicus A 11 hortos A cuius] ignis fort. 12 naturam deorum fort., animam Hartelius 14 atqui Goth: atque A nam Goth 16 ignis Goth 18 expeditis Goth hysicum A 19 contendat Goth: .... endat A, ... tendat Bal*, Hild* ex om. alii 20 de deis Goth: .... s A, d .... Bal*, Hild* 21 suo Goth 23 quod ad praesentem Goth: .... ad praesentem A, quod .... aesentem Bal*, quod ad .. sentem Hild* 24 conuersi forsan Oehlerus : A, ..... an Goth*, ........... Hild*, arguendo iam Goth, physicos Hartelius 25 ut add. Goth ) [*](XX. Tert. I. ) [*]( .7 )
98
praeiudicatum sit deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; aeque demonstrantes | elementa deos non esse ad illam agnatorum speciem praestrue- | mus recte deos non esse defendi quorum parentes, id est elementa, dei non sunt. scitum deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. igitur quod .elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de uniuersitate partibus eius praeministrans (nam quae condicio eius, eadem uti erit et elementorum et membrorum), aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institu est, habendo initium habebit etiam finem. ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem, non capit utique uideri deus, carens substantia diuinitatis id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. si uero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos uolunt, generationem, cum Stoici negent quicquam deo nasci? item quomodo uolunt quos de elementis natos ferunt deos haberi, cum deum negent nasci? itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum pa(rentes aduersus negatam generationem dei et natiuitatem frustra uobis credi proposuit Varro et qui Varroni indicauerunt animalia esse caelum et astra. quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, non etiam
[*](1 cum qui Goth: ...... A 2 demonstrantes elementa Goth: demonstran ......... ta A, demonstrando orta m secundis curis Goth 3 agnatorum Goth: magnatorum A praestruemus recte deos Goth: praestrue ........... A, praestruemus recte Rig 5 sint scitum deum e Goth: s ......... A, certum deum e fort. 6 elementa Goth continet Goth 9 ut membrorum Goth 10 quae fort. a sup. uers. A 11 quae Goth 12 etiam finem Oehleru: et infinem A, et finem Rig 19 deo Goth 20 haberi Goth 21 adscribetur Goth 22 que A parentes Goth 24 uobis Goth* ut qui Oehlerus, atqui Hauckius Varroni scripsi (et sic M. Klussmannus): Varro A indicauerat Goth, Hauckius 26 animalis Goth 27 licebit Goth ) 99
illi cui adnectatur, id est corpori. nemo autem negabit elementis, corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certaque cor pora ex illis decidere uideamus. ergo si animalia, deposita ratiolne animae, qua corporum condicio, mortalia, non utique dii sunt. et tamen unde animalia Varroni uidentur elementa? quoniam elementa mouentur. ac neex diuerso proponatur, multa alia moueri, ut rotas, || ut plaustra, ut machinas ceteras, ultro praeuenit dicens eo animalia credita, | quod per semetipsa mouerentur, nullo extrinsecus apparente mota;tore eorum aut incitatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra uoluit et machinam temperat. igitur nisi animalia, non mobilia per se. porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est quod, quia non uidemus, | non credimus esse. immo eo altius inuestigandum est quod non uideatur, | ut quod uideatur quale sit scire possimus. alioquin si tantum ea quae comparent ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent? si autem uidentur esse qui non sunt, cur non sint et qui non uidentur? motatorem dico caelestium rerum. sint ergo et animalia, | quia mobilia per se, et iam mobilia per se, quia non per alium, tamen ut ea non statim dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid Uut ea uniuersa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? et hoc alia sane uanitate Aegyptiis licet.
[*](1 adnectitur Goth elementis Oehlerus: ...... A, ....... Goth*, mortale Goth 3 certaque corpora OehZerus: cer ....... pora A, certa- que tempora Goth, certa corpora Rig 4 deposita ratioue Goth: deposi .. ..... ne A, deposit...... Goth* quae est fort. 5 dii sunt scripsi: ....... A, dii elementa Goth, immortalia Oehlerus 6 elementa mouentur Goth: ....... uentur A, per semetipsa mouentur M. Klussmcmnus 7 moueri ut rotas Rig: mouer ........ A, moueri non animalia Goth 10 aut incitatore Oehlerus: ut initiatore A, et initiatore Goth, aut minatore Eig 16 uidetur Goth 17 possumus Big 18 creduntur Rig deos A recipitis Goth: .. cipitis Goth* 20.sit fort. et qui Goth uidetur fort. 21 animalia Goth et iam Goth: etiam A 22 ut ea Oehlerus: .... A, illa Goth 23 quid uetat Goth: ..... etat A, .... uetat Goth* 24 sq. et hoc alia Oehlerus: ...... lia A, colere animalia Goth ) [*]( 7* ) 100