Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi uobiscum | defensio nostra desiderat, prouocans ipsam conscientiam uestram p ad censendum, an uere dei, ut uultis, an falso, ut scire non uultis. haec enim | materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris tollatur, quo magis rei sitis. patent oculi nec uident; hiant aures nec audiunt; | cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit. denique si tantam | peuersitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos non negatis, iam hinc excidere fidem [*]( 18] cf. Es. 6, 9. 10. Matth. 13, 14. 15. ) [*]( 1 aut trabem Goth: au ....... A, aut ...... Goth* 3 si nisi Wissowa emendati si eritis Hcurtelius 5 post. quid] quod Goth 6 etiam Goth 7 potuerimus A corr. paucis Goth libellulis A 11 lacimam signaui: intercidit patet uel simile quid odistis Goth: oditis A 12 TER- TYLLIANI . ADNATIONES LIB I. EXPLICIT. I INCIPIT LIBER II. ADNATIONES 13 miseramdae A 16 materia Goth: .... ria A, ... eria Bal* 17 tollatur Rig: ...... A, eruatur Goth, uacet Oehlerus 19 audiunt Goth: au A 20 tantam peruersitatem Goth: tan ..... ruersitatem A, tant.\'.... uersitatem Bal*, Hild* 21 esset nuntiatio Goth: ...... untiatio A 22 non negatis, iam Hartelius: non........ am A, non ...... am Bar, non Big, non .... s iam Hild*, non manifestam Goth, nouimus iam Oehlerus )
94
uerae diuinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum diuinum uideri iure possit. sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii erroris. ingenti manu ueritas obsidetur, at ipsa de sua uirtute secu est! quidni? quemcumque uult, de ipsis aduersariis socios protecto sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudi prosternit. aduersus haec igitur nobis negotium est, aduersus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium, aduersus uetustatem consuetudinem necessitatem, aduersus exempla prodigia miracula, quae omnia 1 adulterinam istam diuinitatem corroborauerunt. quare secun uestros commentarios, quos ex omni theologiae genere cepistis, gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes uos auctoritas literarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum diuinarum ex omnibus retro digestis commentatus | idoneum se nobis scopum exposuit. hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut poetas. | triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum,| quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poetas uolutetur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaue runt. igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam ueritas collocanda? in coniecturis? sed incerta con lceptio est. in fabulis? sed foeda relatio est. in adoptationibus? sed passiua et municipalis adoptatio est. denique apud philosophos incerta, quia uaria, apud poetas omnia indigna, quia turpia, apud populos passiua |
[*](1 uere A aliquando Rig: .......... A, al....... Hild*, om. Goth 2 quibus teneritas Goth: ......... eneritas A 3 conscientie A 4 at Rig: et A 5 quemcumque Oehlerus: quaecumque A, quos cunque Goth 6 expugnatorum Rig: expugnatorem A 11 istam diuinitatem Rig: istam diuinitatem istam A corroborauerunt Big: corroborauerint A 17 exposuit Rig: et posuit A 20 myticum A 22 phylosophi A 23 poetae Goth 24 praesumpserint Goth 25 incerta conceptio Rig: in ...... ceptio A, incerta deceptio (aut praeceptio) Goth 26 adoptationibus Rig: adoptionibus A passiua Goth: ...... A 27 incerta Goth: ...... A, (omnia) incerta Wissowa ) 95
omnia, quia uoluntaria. porro diuinitas, si ueram retractes, ea defini est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis | indignis contaminetur, neque adoptionibus passiuis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. ceterum quem deum credam? quem suspicio aestimauit? quem historia iactauit? quem ciuitas uoluit? dignius multo neminem credam quam dubi:tandum, aut pudendum, aut adoptiuum.