Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execra!mini uestros, si nihil inter nos diuersitas habet, si unum et eidem sumus? quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete | complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et uani cum aequalibus. pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum prouocamus. habetis et uos tertium genus etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. illud aptius de uiro et femina uiris et feminis iunctum. aut numquid ipso uos collegio offendimus? solet aequalitas aemulationis materiam summi nistrare. sic figulus figulo, faber fabro inuidet. immo iam desine simulata confessio! rediit conscientia ad ueritatem et ad constantiam ueritatis. nam omnia ista in nobis solis erunt et a nobis solis reuincuntur quibus inlata sunt, agnitione scilicet diuersae partis, unde scientia instructa et consilium inspiratur et iudicium gubernat. uestra denique sententia est, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. naturae uitio satisfacitis, ut quae in uobis non refutetis, in aliis damnetis, aut quorum reatum in uobis memineritis, ea in alios iactetis. diuerso opere occupati eritis: in extraneos casti, in uosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi. haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. auferte stipulam de oculo [*]( 1 phylosophi A reciprocatione Goth: recipi prouocatione A 3 quonam Goth: quoniam A 12 collegio Goth 14 ministrare Goth 15 desine Oehlerus: de fine A rediit Oehlerus: redigit A conscientiam Goth ad add. Goth 16 ueritatis Rig: ueritas Goth 17 inlata Rig: delata Goth agnitione Rig: agnitione A 18 instructa Goth 19 inspiratur scripsi: inspirat A gubernatur A sententia est Goth: sent..... A, sent ....... Goth*, sen Bal*, sent .... Hild* 21 neglegitis Goth 22 uobis Oehlerus: nobis A damnetis Oehlerus: ...... tis A, .... tis Goth* reatum Goth: relatum A 23 iactetis diuerso Goth: iactet .........A, iactetis ...... Goth*, iactetis .... Hild* occupati Oehlerus: occupatiores A 24 incesti Goth: in ...... A, in ..... Goth*, ...... Bal*, Hild* 26 ignaris Goth iudicemur Goth: iudicamur A stipulam de oculo uestro aut del. Hauercampius )