Unde ergo, inquitis, tantum de uobis famae ) licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde uobis de fide? fama est. 1 nonne haec est fama malum, quo non aliud uelocius ullum? cur malum, si uera semper sit? non mendacio? plurimumque ne tum quidem, cum uera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa ueris intexat adiciens detrahens uarietate confundens. quid? quod ea II condicio illi, ut nonnisi quoad mentitur perseueret. tamdiu enim uiuit quamdiu non probat quicquam, siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, nec quisquam dicit uerbi gratia: hoc Romae aiunt factum, aut: fama est illum prouinciam sortitum, sed: ille prouinciam sortitus est, et: hoc factum est Romae. nemo famam nominat nisi incertus, quia nemo sit fama sed conscientia certus; nemo famae credit nisi stultus, | quia sapiens non credit incerto. fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum originum uitium maius rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminauerit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio aut suspicionis arbitrio aut etiam noua mentiendi uoluptate. sed bene quod omnia tempus reuelat, testibus sententiis et prouerbiis uestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. uidete, qualem prodigiam aduersus nos subornastis, quia quod semel [*]( 6] Verg. Aen. IV 174. ) [*]( 3 fame A 7 mendacia Goth, mendacior Rig post mendacio pro uirgula interrogationis signum posui 7 sq. non mendacio plurimo, quae confundens? Harlelius coll. Apol. c. 7 plurimum quae Goth, Rig 11 quoad Wissowa: quod A, cum Big 13 nunciandi A corr. 17 quia nemo Goth: quia ne A 20 sit] fit M. Klussmawnus 22 maius (cetera M. Klussmannus) rumoris coll. Apol. c. 7 Harlelius: rumoris A, rumores Rig, rumoribus fort. 24 mentiendo A corr. 26 prouerbis A 27 sq. quale prodigium Oehlerus, quale prodigium iam Hartelius, qualem prodiciam alii 28 subhornastis A- ) [*](ó. )
68
detulit tantoque tempore | ad fidem corroborauit usque adhuc probare non potuit. principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius inluxit, sub Nerone damnatio inualuit, ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani, si non hostis publicus, II nos publici hostes; quales simus, damnator ipse demonstrauit, utique aemula sibi puniens. et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris. igitur aetati nostrae nondum anni CCL. tot iniqui interea, | tot cruces diuinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. habet quidem grande fundamentum de uitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem opportuni estis; facilius denique falso malo quam uero bono creditur. si quem tamen apud uos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in uulgus et ita in totum orbem dari. ab ipsis enim Christianis non opinor, cum uel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur. quanto magis talium quae prodita non uitarent interim humana animaduersione praesentaneum supplicium ? si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. oro uos, extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria omnem arbitrum extraneum caueant, nisi inlicita minus spernunt? atquin extraneis tam ignorare quam confingere magis competit. at domesticorum curiositas furata est per rimulas et cauernas. quid? cum domestici eros
[*]( 6 publici Rig: publice A, hostes publice Goth 10 aetatis fort. 16 oportuni A 19 dispicere Goth: disciplicere A 21 ac Rig: a A 23 uitarent I. Fr. Gronouius: iuuarent A, euitarent Rig interim Big: inter A humana del. I. Fr. Gronouius animaduersione Rig: aduersione A praesentaneum Rig: praesentan A, praesentanea I. Fr. Gronouius 24 ipse A corr. proditores Rig: proditoris A 25 etiam Rig: enim A 26 arbitrum Goth: arbitrii A inclita alii 27 adquin A ignorare I. Fr. Gronouius: honorare A 28 at] aut uel sed alii 29 eros (uel reos) Goth: eos A, eas Oehlerus ) 69
uobis proderent? omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpat? non potuerit continere, quod horruit mens, quod expauit oculus. hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestiit, et ille, qui audiit, non et uidere curauit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est atque exinde famae commendatum. hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est, quod semper admittitur; nisi desiuimus iam talia factitare. atquin et idem uocamur, et in isdem deputamur et de die redundamus; quod plures, hoc pluribus odiosi. magis increscit odium increscente materia: proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum? quod sciam, et conuersatio notior facta est, scitis et dies conuentuum nostrorum, itaque et obsidemur et opprimimur et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. quis umquam tamen semeso cadaueri superuenit? quis in cruentato paine, uestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognouit? si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? possumus et omnino non extrahi. quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine ipso ant uendit aut redimit? II sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima uociferatione publicentur aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celantur? sine dubio enim initiari uolentibus mos est prius
[*]( 1 proderent 1. Fr. Gronouius: prodentes A, prodant Rig, prodent res Oehlerm, quidni domestici (uel condomestici) — prodentes? Hartelius et omnes I. Fr. Gfronouius, scilicet omnes fort. 3 rumpat I. Fr. Gronoudus: rumpit A 5 et non alii gestiit I. Fr. Gronouim: gestit A 6 non et I. Fr. Gronouius: et non A 10 super soendit A 13 quo Goth 19 cadaueri Oehlerus: paueris A, pueri Goth, pueri cadaueri fort. 20 pane Rig: pa ... Goth*, panis Goth depręhendit A 24 criminosi Goth 25 extraneis Goth: extranei A 29 celentur Goth initiari Oehlerus: initjarum A, initiatum Goth ) 70
ad magistrum sacrorum uel patrem adire. tum ille dicet: infans tibi, qui adhuc uagit, necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine intingatur; praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes: sed et mater aut soror tibi necessaria est. quid, si nullae erunt? opilnor, legitimus us Christianus esse non poteris. haec, oro uos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? uerum opus non est scire illos. prius fallaciae negotium perpetratur: ignaris et dapes et nuptiae subiciuntur; nihil. enim umquam retro de Christianis mysteriis audierant. tamen postea cognoscant necesse est uel aliis quos inducunt praeministranda. | ceterum quam uanum est profanos scire quod nesciat | sacerdos? tacent igitur et accepto ferunt, et nihil tragoediae Thyestae uel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum. fidei de ministris et magistris et de ipsis potiores morsus iam doctis , ...... rapiunt. si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. miserae atque miserandae nationes, ecce proponimuss | uobis disciplinae nostrae sponsionem. uitam aeternam sectatoribus et conseruatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque causam mortuorum resurrectio praedicatur. uiderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos. uolo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? ueni, si quis es, demerge ferrum in infantem; uel si alterius
[*]( 2 adhuc uagit Leopoldus: adhuc uagetur A; adhuc uagietur (h. e. uagit) Goth, ad hoc uadetur Oehlerus, adhuc baiuletur M. Klussmannus 3 intinguatur Oehlerus: infringatur A (fort. recte = fractus in sanguinem intinguatur Hartelius) 4 eosdem canes adliciant fort., euocent canes Hartelius 7 non prodi fort. uerum scripsi: diuersum A 8 fallacia Wissovoa 9 ignaris Rig: gnaris A 10 audierunt Goth 11 uel] ut fort. quos Goth: quo A 13 tragoediae Goth: tragoedia A 14 Thyestae Goth: thieste Goth* o**edipodis A 15 fidei de Oehlerus: fide in Goth*, fidem de Hartelius ministris Oehlerus: ministros A 16 .......] ...... Goth*, dentibus Goth, nihil Oehlerus, frustra Hartelius 24 quemadmodum Rig: quae admodum A 26 si quis es Goth: si quisses A ) 71
officium est, tu modo specta morientem animam antequam uixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, uescere libenter; interea discumbe, dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. haec cum expunxeris, uiues in aeuum. cupio respondeas, si tanti facis aeternitatem? immo idcirco nec credis, etiam si credideris, nego te uelle, etiam si uelles, nego te posse. cur autem alii possint, si uos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? inpunitatem, aeternitatem quanto constare uultis? a...... nobis omni modo redimendae uidentur? an alii ordines denjtium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incesti | libidinem nerui? non opinor. satis enim est nobis sola uerutate a uestra positione discerni.